Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 57


completa virtus, seu sunt dispositiones ad virtutem, ut
Perseverantia, et continentia: quae (ut de eis Philosophus
loquitur) non sunt completa virtus, sed dispositio ad virtutem.
Nam ille perseverare dicitur, qui non cadit, etiamsi non
tentetur: hoc autem etiam et non virtuosi aliquando habent,
qui non passionati, non ruunt. Continens autem dicitur,
qui passionatur et habet passiones fortes, tamen continet
se, et non cedit passioni, sed rationi, non ergo continens
est plene virtuosus, qia propter passiones fortes licet
bene agat, non tamen est ei delectabile bene agere.
Continentia ergo, et Perseverantia sic accepta, quamvis
sint quaedam bona dispositio, non tamen est virtus, sed dispositio
ad virtutem. Sunt etiam quaedam bonae dispositiones,
quae sunt supra virtutem, cuiusmodi est virtus divina,
sive virtus heroica et superiusta, de qua determinatur
7. Eth. Nam sicut aliqui homines sunt sicut besta, et sunt
mali ultra modum hominum: sic aliqui sunt quasi divini,
et sunt boni supra modum propter quod tales, supervirtuosi
dici possunt. Huiusmodi autem virtutem divinam, quae est
quodammodo super virtus, maxime habere debent reges
et principes, qui (ut dictum est) semidii esse debent. Quarto
quaedam bonae dispositiones sunt ipsae virtutes, cuiusmodi
sunt Prudentia, iustitia, et alia, de quibus in praecedenti
capitulo fecimus mentionem. De omnibus ergo
his quatuor suo loco dicemus. Determinabimus ergo
de virtutibus, ostendentes, quomoso reges et principes
debent habere virtutes. Determinabimus etiam de adminiculantibus
virtuti, et de dispositionibus ad virtutem,
et de his quae sunt supra virtutem, ostendentes, quomodo
reges et principes oportet talibus esse ornatos. Sed
primo de ipsis virtutibus est dicendum.

Torna all'inizio