ad investigandum hoc idem, sumitur ex parte ipsorum
praepositorum. nam multa mala et multas iniustitias committerent
praepositi civitatem, si scirent se esse perpetuo
tales, a quibus caverent si considerarent se esse ab huiusmodi
officio removendos. Tertia via sumitur ex parte
ipsorum civium, quibus huiusmodi praepositi praeponuntur.
Nam sicut medici non est consiliari de sanitate, sed
eius est intendere sanitatem tanquam finem: sic cuius est
civitatem ordinare, non est consiliari de pace et de concordia
civium. nam ut dicitur 3. Ethic. consilium non est
de fine, sed de iis quae sunt ad finem pacem enim et concordiam
civium debet intendere rector civitatis tanquam
finem. sic ergo disponenda est civitas, ut conservetur
in pace, et ut ibi seditiones non insurgant. Mutare
autem aliquando magistratus et principatus, et distribuere
eos diversis personis, ut innuit philosophus 2. Polit. videtur
facere adm quietum et pacificumm statum civium.
posituris praeficiantur, alii videntes se esse despectos ad
seditionem consurgunt, et civitatem turbant. Hanc autem
tertiam rationem improbantem ordinationem
Socraticam tangit Philosophus 2. Poli. cum ait,
Socrates semper facit eosdem principes.
quod est seditionis causa apud nullam
dignitatem possidentes:
videntes enim nullam
dignitatem possidere,
si contingat
eos esse viriles et animosos,
seditiones movent.
|
|