Thomas de Celano: Legenda ad usum chori

Pag 427


1 Rogasti me, frater Benedicte, ut de Legenda beatissimi patris
nostri Francisci quaedam exciperem et ea in novem lectionum
seriem ordinarem, quatenus in breviariis deberent haec poni, cum
ob suam brevitatem ab omnibus possent haberi. Feci quod potui,
et quia vir desideriorum es, devote, licet minus digne, tuo beneplacito
satisfeci. Peto mercedem huius brevis laboris, manentem
fructum sanctae orationis.
2 Beatus Franciscus de civitate Assisii ortus, a puerilibus annis
nutritus exstitit insolenter. Qui negotiator effectus, fere usque
ad vicesimum quintum aetatis suae annum, tempus suum vane vivendo
consumpsit. Dum enim mundi huius implicamentis evolvi
nullus virtutis expeditione curaret, infirmitatis eum Dominus flagello,
corripuit, sicque mutatione dexterae Excelsi, subito in virum alterum
conversus est, et ad mercandum regnum caelorum, spretis

Torna all'inizio