Desiderabam  in eis reperi regularem perfectionem. dein ad Casinense 
properavi cenobium in quo similiter inveni quod non 
cernebatur commodum. tunc relatum michi est quod Ravennate 
monasterium regularem tramitem observaret plenius. ego autem 
ceu sitiens abii, et illinc quosdam qui religiosi videbantur acquisivi. 
quorum me etiam inconditę ferocitati in tantum subdidi, 
ut frequenter ab eis disciplinarer indiscrete pro eorum cottidiani 
victus aliqua defectione. 
Quę omnia iccirco sustinebam ut et michi venia peccaminum 
daretur et mei exemplo alii erudirentur. inter ea supervenerunt 
quidam sanctissimi viri et patres Cluniensis monasterii in hoc 
cenobium, qui meum desiderium de huius monasterii recuperanda 
perfectione cernentes, valde ędificati laudaverunt, et qualiter ad 
magnum pervenire possem proficuum, utillimum spiritualiter michi 
consilium dederunt. 
Quorum postremo compunctus admonitione, dedi operam ut 
hanc abbatiam amitterem et penitentiam ab eis congruam susciperem. 
itaque ut dignam penitudinem perficerem me admonuerunt 
et ne abbatiam dimitterem omnimodis interdixerunt. 
Quod michi sanctissimum consilium discrete illatum ab eis 
libentissime suscepi, et qualiter meam salvationem et huius monasterii 
recuperationem possem adimplere pręcipuorum ortamine 
confratrum et suffragio fultus, sicut infra scribitur exercere et ordinare 
studuimus, adiurantes et optestantes nostros omnes successores 
et huius monasterii futuros fratres et seniores per tremendi 
examinis terribilem diem ut quod modo communiter statuimus non 
ducant in aliquam minorationem aut violari temptent, ne exinde 
in die iudicii rationem reddentes pavendam recipiant damnationem 
et in hoc seculo Deus illis inferat debitam ultionem. 
In nomine Domini. ego Hugo humilis et indignus abbas 
Pharphensis cenobii dum per Dei oulnipotentis pietatem recognoscerem 
gravissimum crimen symoniacę hereseos me incurrisse, 
data pecunia pro huius honore abbatię, digne confessus sum et 
penitentiam suscipiens eandem abbatiam in manibus sanctorum 
patrum pręsentium Odilonis et Guilelmi Cluniensis almi monasterii
  |  
  |