Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 1102


cum eo quasi foedus ineunt, consentientes ei per peccatum, sicut servi eius
effecti. Sed hoc pactum illicitum est; et ideo ex hoc non acquiritur debitum obediendi,
sed pactum frangendum est; Isa. 28, 18: «Pactum vestrum cum inferno
non stabit». Unde non oportet ut omni potestati quae a Deo sit, obediatur, sed
ei tantum quae a Deo est ad hoc instituta ut sibi debita obedientia impendatur,
cuiusmodi est sola praelationis potestas.
«Contemne potestatem timendo maiores potestates». Ex hoc VIDETUR quod sit
magis obediendum maiori potestati quam minori.
1. Sed hoc videtur esse falsum. Quia in quibusdam magis obeditur uni quam
alteri, et in quibusdam minus, sicut in quibusdam plus patri quam duci exercitus,
et in quibusdam plus duci exercitus quam patri, ut in 9 Ethic. dicitur.
Ergo sequitur quod idem eodem sit maior et minor.
2. Praeterea, Archiepiscopi potestas est maior quam potestas Episcopi. Sed in
quibusdam plus tenentur obedire subditi suis Episcopis quam Archiepiscopis.
Ergo non semper maiori potestati est obediendum magis.
3. Praeterea, Abbates monasteriorum subduntur Episcopis, nisi sint exempti.
Ergo potestas Episcopi est maior quam potestas Abbatis. Sed monachus tenetur
plus obedire Abbati quam Episcopo. Ergo non semper maiori potestati obediendum
est magis.
4. Praeterea, potestas spiritualis est altior quam saecularis. Si ergo maiori
potestati magis est obediendum, praelatus spiritualis semper absolvere poterit
a praecepto potestatis saecularis: quod est falsum.
Respondeo dicendum, quod potestas superior et inferior dupliciter possunt se
habere. Aut ita quod inferior potestas ex toto oriatur a superiori; et tunc tota
virtus inferioris fundatur supra virtutem superioris; et tunc simpliciter et in
omnibus est magis obediendum potestati superiori quam inferiori; sicut etiam
in naturalibus causa prima plus influit supra causatum causae secundae quam
etiam ipsa causa secunda, ut in lib. De causis dicitur: et sic se habet
potestas Dei ad omnem potestatem creatam; sic etiam se habet potestas
Imperatoris ad potestatem proconsulis; sic etiam se habet potestas Papae ad
omnem spiritualem potestatem in Ecclesia: quia ab ipso Papa gradus dignitatum
diversi in Ecclesia et disponuntur et ordinantur; unde eius potestas est
quoddam Ecclesiae fundamentum, ut patet Matth. 16. Et ideo in omnibus magis
tenemur obedire Papae quam Episcopis vel Archiepiscopis, vel monachus
Abbati, absque ulla distinctione.
Potest iterum potestas superior et inferior ita se habere, quod ambae oriantur
ex una quadam suprema potestate, quae unam alteri subdit secundum quod
vult; et tunc una non est superior altera nisi in his quibus una supponitur alii a
suprema potestate; et in illis tantum est magis obediendum superiori quam inferiori:
et hoc modo se habent potestates et Episcopi et Archiepiscopi descendentes
a Papae potestate.

Torna all'inizio