Blondus Flavius Foroliviensis: Historiarum Ab Inclinatone Romanorum Quartae Decadis Liber Secundus

Pag 22


de Turrecremata Hispano presbyteris cardinalibus. Ea vero in re
maximo fuit incommodo interpretum imperitia, quod eorum nullus
doctrina vel mediocriter tinctus erat; qua ratione de caeli aspectu,
de climate, de aequinoxiali, de dierum noctiumque varietale, de
alluentis Oceani conditionibus, de eorum vetustatis et gestis rebus
historia et huiusmodi multis parum scite noverant respondere.
XXXVI. De manifestis vulgo, caeli temperiem eandem esse
quam in Italia sentiant, et licet qui magis ad Libyam pertinent
adusti ac nigri sint, multos tamen facie albos aut subfuscos pro
regionum diversitate apud eos esse dixerunt, gignique eandem vel
maiorem frumenti vini olei et frugum vim: ali boves equosque
nostris maiores et, ut aestimant, fortiores: ferarum cicurumque easdem
quas apud nos viderint et alias nobis incognitas species habere:
flumina aquis quam nostra sint tumentiora, in lacum tantae magnitudinis,
ut mare videatur et vulgo appelletur, aut in Nilum, cuius
originem apud se notissimam esse contenderunt, exonerari: provinciae
suae fines ad Indos pertinere. Et cum eis responderetur, quod
tradit Ptolemaeus, caeli terrarumque dimensor peritissimus maximae
apud Graecos nostrosque auctoritatis, dirimi Aethiopiam ab India
sinubus Arabico Aualitaque et mari Barbarico ac provinciis Arabia
Perside Parthia Carmanicaque, dixerunt aut nos falli aut alianti
esse Indiam eis ad orientalem piaganti confinem, cuius populi sint
tanti, ut bellis prope continuis sui regis distineant potentatum.
XXXVII. Rationem vero, qua aut Romanorum rebus olim florentibus
fuerint intacti aula maioribus nostris incogniti, hanc afferunt:
quod difficultas accessus omnes hactenus deterruerit, cum
ab ultima parte regni Aegypti, quod nunc obtinet Babylonis et
Chairi Soldanus, ad primam regis sui Aethiopum terram quinquaginta
dierum itineris intercedant spatia solis ardoribus et naturae
inclementia adeo aspera, ut, cum solum necubi apparens sabulo
tegatur altissimo, quod venti aeque ac maris undas agitant, nedum
aliquae inhabitent gentes, sed nec feras aliquis transeuntes aut
aves unquam videat transvolantes. Hinc, cum Babylonem ipsi et
Chairum petere intendunt, camelos singuli binos ducunt, quorum
uno advecti tentorium deferunt quo sub divo cubaturi tegantur,
altero suum et utriusque iumenti perferunt commeatum, aquam
praesertim, qua sitim maxime provocans regio imprimis caret;

Torna all'inizio