Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 43


Secunda pars
Primi Libri de regimine principum:
in qua tractatur, quas
virtutes debeant habere reges,
et principes.
Quomodo dividuntur potentiae animae, et in quibus
potentiis habent esse virtutes.
Cap. I.

Postquam auxiliante Deo complevimus
primam partem huius primi libri,
in quo agitur de regimine sui, Ostendentes
in quo reges et principes suam
felicitatem debeant ponere, quia non
decet eos suum finem ponere in divitiis,
nec in cvili potentia, nec in aliquibus talibus, sed omnibus
his (supra plenius probatur) debent uti tanquam
organis ad felicitatem. Suam autem felicitatem ponere
debent in actu prudentiae, prout talis actus est imperatus
a charitate: nam tunc reges habent felicitatem suo statui
debitam, et condignam, quando instigante Dei dilectione
secundum prudentiam regitivam, gentem sibi commissam
secundum legem, et rationem sante, et iuste regant.
principaliter ergo Regum felicitas ponenda est in ipso
Deo, et ex cognitione et dilectione eius studium suum,
et vitam suam ad hoc ordinare debet, ut cognoscentes,
et diligentes Deum, tanquam veri ministri eius secundum
ordinem rationis dirigant Populum sibi commissum.
His ergo itaque peractis, et ostenso in quo reges ponere

Torna all'inizio