exalare. Facto itaque reclusorio, cum mens eius in eo  
esset ut mox includi deberet, cępit corpus eius magis magisque  
molestiis ingravescere et deorsum iam velut non tam languore  
quam decrepiti longevitate senii declinare. Nam a medio fere  
anno nimia sibi flegmatis abundantia cum ipso lęsi pulmonis marcore  
defluxerat et gravi eum tuscis anhelatione vexabat.  
Non tamen propter hoc vir sanctus vel lecto decumbere vel, in  
quantum possibile erat, soliti rigorem ieiunii acquieverat relaxare.  
Quadam igitur die cępit paulatim corporis virtute destitui et  
ingruente molestia gravius fatigari. Sole itaque iam ad occasum  
vergente, precepit duobus fratribus qui adstabant, ut foras exirent,  
cellulę post se ianuam clauderent, celebraturi vero sibi matutinos  
ymnos ad eum diluculo remearent. Cumque illi de eius  
fine solliciti velut inviti exirent, non statim ad quiescendum properant,  
sed ne magistrum obire contingeret anxii, pretiosi  
thesauri talentum prope cellulam latentes observant. Aliquandiu  
igitur commorantes, cum deinceps curiosis auribus attentius auscultarent  
et neque motum corporis neque sonum vocis audirent, iam  
quod evenerat veraciter opinantes, impulsa ianua velociter irruunt,  
lumen accendunt et beata anima in cęlum rapta supinum iacere sanctum  
cadaver inveniunt. Iacebat itaque velut neglecta tunc  
cęlestis margarita, in summi postmodum regis ęrarium honorifice  
reponenda. Nimirum qui sic obiit ut predixit, illuc transiit quo  
speravit. Vixit autem vir beatissimus centum viginti annis, 
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
  
 
  |