13. Civitatis dominantis ad subiectam
Municipalia iura nostra ubique volentes observari per integrum,
devocioni vestre mandamus sub pena et bannis nostro auferendis arbitrio,
quatenus aliquos civitatis nostre exbannitos in terra vestra vel
alicubi per vestrum districtum non sinatis aliqualiter commorari. Quod
si secus egeritis contra, ecce, ammonicione premissa, ad illorum banna
solvenda vos racionabiliter compellemus.
14. Responsiva, quod bene
In vestri observacione decreti solliciti et attenti pro posse et a
nostra iurisdiccione singulos, quos ab incolatu vestre civitatis excluditis,
excludemus. Et si quos exbannitos vestros in nostra forcia nos recipere
contigerit, personaliter captos ante vestram presenciam transmittemus.
15 De civitate ad rectores terrarum, ut faciant proclamare nundinas
Pro notificandis nundinis, una et eadem epistola per eundem nuncium
sive cursorem transmitti consuevit ad plurimas civitates et loca in eodem
confinio existentes. Non tamen scribitur consiliis et communibus,
sed rectoribus tantum. Rectores enim, visis litteris, que debent
ferri aperte et non clause, et redditis, illico nuncio faciunt nundinas
proclamari publice in plateis. Tenor ergo tam salutacionis quam epistole
talis erit:
Forma epistole: Universis et singolis presentes litteras inspecturis
vel sic: Nobilibus et honorabilibus viris dominis potestatibus, capitaneis
ac ceteris rectoribus civitatum, castrorum et aliorum locorum,
ad quos littere presentes pervenerint, quocumque nomine censeantur,
videlicet, potestas, consilium et commune, Venetis salutem et omnia
augmenta bonorum; vel sic: Salutem et se ad grata servicia semper
promptos. Quoniam ex rerum victualium commercio non solum mercacione
utentibus lucra eveniunt plurima, sed civitatum et locorum
innumere utilitates et commoda universis, nostrum antiquum scitum
servare facere disposuimus, nostras nundinas generales. Omnes igitur
ad nostras nundinas volentes hilariter invitamus, eisque per totam
nostram forciam et districtum in veniendo, stando et redeundo plenam
et tutam fiduciam largientes, furibus, proditoribus, falsariis, exbannitis
et a fide catholicorum divisis dumtaxat exceptis, quos a predicta fiducia
duximus excludendos. Itaque nobilitatem vestram requirimus et
rogamus quatenus placeat vobis per terras vestras et votis publicis
voce preconia facere proclamari ut secure accedant volentes ad dictas
nundinas proficisci, scientes quod ipse nundine octo diebus ante festum
sancte Iustine sumunt inicium, et post festum sunt diebus totidem
durature.
|
|