ut si probemus Aiacem ab Ulysse occisum esse, ostendemus Ulyssem inimicitias, iniurias interituque, qui sibi immineret, evitasse. Habent hae quoque causae in epistolis magnam argumentorum materiam, sive in commendando, quum ex ea commendatione aliquid commodum eventurum dicimus vel ei ad quem scribimus, vel nobis ipsis vel ei quem commendamus; sive in petendo, quum ex ea re vel nobis vel amicis vel his ad quos scribimus, utilitatem, dignitatem, laudem futuram declaramus; sive in consolando, quum ex ea morte et illos qui decesserint, magnam felicitatem habituros, magnis miseriis liberatos et eos ad quos scribimus vel aliquod commodum esse adeptos vel incommodo aliquo levatos esse ostendimus. Sunt autem et bonorum et malorum falsae quoque opiniones, quae multorum et magnorum errorum causas hominibus praebent. Multa enim vel ut bona appetuntur vel ut mala fugiuntur: Quae opinione, non re vel bona, vel mala sunt. Atque hinc existunt pessimae animi perturbationes, odium, ira, invidia, crudelitas, avaritia, libido, ambitio, spes, metus et quae sunt generis eiusdem, quae materiam argumentandi in omnibus causis amplissimam praebent, quum ostendimus hominem adductum odio, amore aut alia perturbatione, id de quo quaeritur, facinus admisisse. Atque hic locus
|
|