Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 240


celebratione commemorat. Veniunt igitur ad regem
augures, assistunt astrologi, assunt harioli,
currunt haruspices, et festinant divini; ac, veluti
qui eorum dicta, ut volentibus applaudant dominis,
et dissimulantibus adulentur, soliti sunt
subornare mendaciis, certam spem regi de prosperis
successibus pollicentur.
Cap. XVII
Manfredus, ut Karoli adventum praepediret, classem
contra eum mittit: at ille, sua cum classe Romam
veniens, exorta tempestate, hostium evitat occursum,
atque in celoce periculum evadit. Sui vero,
mari sedato, obstaculisque remotis ad Tyberis ora
positis, Romam perveniunt, magnoque gaudio sunt
excepti.
Interea terminus peremtorius, qui tamquam
praejudicialis Karolum eximie coartabat, ex decursione
temporis paulatimque serpens appropinquat.
Et, dum de adventu ipsius vota fidelium
desperarent, subito juxta fauces Urbis galearum
caterva, velut vernale fulgur, miraculose detegitur
et videtur. Sed, cum fuisset per regem Manfredum
immensum galearum stolium ex gente in mari
pugnabili ad impediendum Karoli marinas semilas
destinatum, ante omnia stolium ipsum
fauces Tyberis cespitibus, trabibus, palis, et magna
lapidum mole turbavit in tantum, quod galeis
aditus de facili non patebat ad Tyberim.
Per hoc enim admiratus regis credebat galeas Karoli
saltem inibi juxta fauces taliter intercipere,
quod nullatenus posset effugere manus suas, nec
suae potestatis judicium evitare. Quo facto, cum
jam mare procellis inundantibus inciperet conturbari,
dictus admiratus, procellas metuens imminentium
tempestatum, quibus ad terram invitus
et naufragus ex ventorum violentia poterat
deportari, alta petiit aequora, et freta spatiosa
pererrare delegit. Propter quod cum galeae, quae
Karolum devehebant, ad terram ventorum impetu
fuissent impulsae, galeis regis Manfredi nequaquam
obviaverunt, sed usque ad romanam
plagiam pervenerunt illaesae; ibique fixis anchoris
et extensis ad terram rudentibus, vix hora
modica sine fractionis discrimine potuerunt subsistere.
Sed, sicut Deo placuit, cujus est solius gressus
dirigere hominis, eadem durante procella Karolus
quamdam sogittariam ascendens, imminente
sibi periculo personali terram petiit, cupiens
forsitan vel extinctus adimplere quod jurando
spoponderat, quam ignominiose a regni concessione
cadere vel repelli. Sicque in descensu ad terram,
cum non crederetur evadere, sed omnino
submergi, terra romana ipsum miraculose habuit
redivivum. Tandemque, maris impetu tranquillato,
galeae ipsius Karoli, procedentes ad fauces,
singula, quae objecta fuerant, obstacula spatiose
submovent, Tyberis alveos libere intrant,
ac deinde, sicut moris est, trahuntur ad Urbem.
Karolo autem, qui ad terram ante descenderat,

Torna all'inizio