Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 190


Boetius in lib. 1 de Trinit. dicit. Cum ergo animae respondeat hoc perfectibile
quod est corpus humanum, Angelo vero vel nullius vel alterius speciei, ut
corpus aereum, secundum quod Augustinus videtur dicere,
vel etiam corpus caeleste secundum opinionem Avicennae et quorumdam
philosophorum; videtur quod anima et Angelus non sunt unius speciei.
Solutio
Respondeo dicendum, quod circa hoc sunt tres opiniones.
Quidam enim dicunt, quod anima non est in genere substantiae sicut species,
sed sicut principium, cum sit forma; unde non proprie dicitur anima specie differre
vel convenire cum alia substantia; sed proprie dicitur, quod secundum
animam compositum ab alia vel cum alia substantia convenit specie vel differt.
Sed hoc non videtur esse necessarium: quia, ut Avicenna dicit in sua Metaph.,
ad hoc quod aliquid sit proprie in genere substantiae requiritur
quod sit res quidditatem habens, cui debeatur esse absolutum, ut per se esse
dicatur vel subsistens: et ideo duobus modis potest contingere quod aliquid ad
substantiae genus pertinens, non sit in genere substantiae sicut species:
vel quia res illa non habet quidditatem aliam nisi suum esse; et propter hoc Deus
non est in genere substantiae sicut species, ut ipse Avicenna dicit:
vel quia res illa non habet esse absolutum, ut ens per se dici possit;
et propter hoc materia prima et formae materiales non sunt in genere substantiae
sicut species, sed solum sicut principia. Anima autem rationalis habet esse
absolutum, non dependens a materia; quod est aliud a sua quidditate, sicut
etiam de Angelis dictum est: et ideo relinquitur quod sit in genere substantiae
sicut species, et etiam sicut principium, inquantum est forma huius corporis: et
inde venit ista distinctio, quod formarum quaedam sunt formae materiales,
quae non sunt species substantiae; quaedam vero sunt formae et substantiae,
sicut animae rationales.
Secunda opinio est eorum qui dicunt, animam et Angelum unius speciei esse:
quod nullo modo potest esse, si ab anima et Angelo compositio formae et materiae
removeatur, ut supra de Angelis dictum est.
Et ideo tertia opinio communior est, cui assentiendum videtur, quod anima et
Angelus specie differunt.
Quibus autem differentiis specificis distinguantur, diversimode assignatur.
Quidam enim assignant eas specie distingui, per hoc quod est unibile corpori et
non unibile. Alii vero per hoc quod est rationale et intellectuale esse. Tertio
secundum hoc quod est habere intellectum possibilem respectu superiorum tantum;
quod convenit Angelo; qui a superiori, scilicet Deo vel Angelo, illuminationem
recipit: et secundum hoc quod est habere intellectum possibilem respectu

Torna all'inizio