thuribularia fierent, dedit; scriptoque Cancellino eius vicedomino
direxit, quatenus montem prefatum Telesino Abbati, quod iuris
monasterii esset, assignaret. Cancellinus ergo cum mandatum
ipsius accepisset, illico montem ipsum, sicut per litteras mandaverat,
per Minanum vicecomitem eidem Abbati assignari fecit;
de cuius quoque assignatione Abbas ipse, eiusdemque congregatio
gavisi sunt gaudio magno valde, gratias agentes Deo, qui
ipsum eundem montem per tot tempora amissum, monasterio per
Rogerium recuperari fecit. Unde mox prenominatus Abbas ad
missam matutinalem pro salute et vita ipsius filiorumque eius sollempnem
orationem in conventu cotidie fieri instituit. Quoniam
itaque bona semper sunt recolenda, idcirco hanc ipsam Regis
beneficientiam conscribi dignum duximus, ut aut ipse
Rex reminiscens ad melius peragendum provocetur, aut alius,
eius exemplo, ad simile quid exercendum excitetur.
Rex postea mare ingressus, Siciliam, cum immensa expeditione
veris tempore ad expugnandum rursus Neapolim reversurus,
repetit.
Tertius in hoc loco finiatur libellus, ut, paulullum mente
refoti, vires dicendi ad inchoandum quartum, resumamus.
Explicit liber tertius
|
|