Iacobus Veronensis: Liber peregrinationis

Capitolo XI

Pag. 120


habitavit Ismael. filius Abrahe de Agar ancilla. inde legitur Genesi. XXIº.
quod Ismael factus est juvenis sagittarius. habitavit in deserto Pharam et accepit
[illi] mater sua uxorem de terra Egipti.
Est alius mons Seyr in finibus Azoti
et Ascalonis. qui asscriptus fuit tribui Juda in distribucione terre. et habitatores illius loci Ydumey dicti sunt. sicut et filii Esau. qui ab eodem
dicti sunt: unde Antipater. filius Herodis. Ydumeus fuit. qui Antipatridam
castrum. quod nunc dicitur Arsuf. edificavit. quod est in partibus illius
montis Seyr. unde fuit ille Antipater: et est illud Arsuf longe a Jaffa sive
Joppe per Viij miliarja: et ab alia parte Jaffa sive Joppe ad X miliaria. est
castrum Beroardi. quod dicebatur antiquitus Jamnia. civitas bona. quam
Judas Machabeus expugnavit. cepit eam et igne succendit.
Deinde. transiens in una navicula Jordanem in capite maris Galilee
usque Terram Sanctam. perveni ad Bethsayda civitatem. sed nunc
est villa parva. in qua habitant piscatores. et est super mare Galilee in loco.
unde exit Jordanis. et hec fuit civitas Andree. Petri et Philippi. apostolorum
Cristi. et ultra Bethsaidam ad quinque miliaria est Magdalam.
castellum Marie Magdalene et Marthe. situm in litore maris versus meridiem.
et in illa Bethsayda comedi de piscibus benedicti maris. qui sunt
optimi et diversarum specium.
Deinde. transiens super litus maris per Vj miliaria. perveni ad civitatem
Tyberiadis. que ab Herode in honore Tyberii Cesaris fuit edificata.
unde mare Tyberiadis dictum est. In hac civitate Jhesu Cristus in
pluribus temporibus accessit. quia cum fuerit enutritus in montanis de
Nazareth. qui distat a Tyberiade per Vij miliaria. descendebat sepe ad
mare et ibi fecit multa miracula.
Est enim Tyberiadis regio Decapolis. sive civitatum de quibus loquitur
evangelium Marci. Vijº: Exiens Jhesus de finibus Tyri. venit per medios finis
Decapoleos.
quod est X et polis. quod est civitas. quia [sunt] civitates [decem].
que sunt hec: Tyberiadis. Sephet. Cades. Asor. Neptalim. Cesarea Philippi.
Capharnaum. Bethsayda. Corozaym. Bethsan. que Sicopolis dicebatur: et

Torna all'inizio