Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 764


Ad quartum dicendum, quod duae petitiones pertinent ad cognitionem contemplativam;
sed ad cognitionem practicam non ponuntur aliquae petitiones pertinentes,
eadem ratione qua nec aliquae beatitudines, ut dictum est.
Ad quintum dicendum, quod quamvis homo non habens virtutes, non possit
dona impetrare ea merendo; potest tamen impetrare per modum dispositionis
ad illa; et iterum aliquis habens virtutes et dona potest impetrare perseverantiam
in eis.
Ad sextum dicendum, quod, simpliciter loquendo, sunt septem petitiones, ut dictum
est; non tamen est inconveniens ut earum una aliquo modo includatur in
alia, sicut aliquid est in alio in potentia.
Ad septimum dicendum, quod quia in resurrectione corporis praecipue et totaliter
participes erimus regni divini; ideo dicit Augustinus, quod secunda petitio
pertinet ad resurrectionem corporum, non quia directe corporis resurrectio
petatur.
EXPOSITIO PRIMAE PARTIS TEXTUS
«Spiritus sapientiae et intellectus» etc. Ratio ordinis ex praedictis patet.
Combinationis autem ratio haec est, quia simul combinantur dona duo, quorum
unum dirigit alterum sicut «sapientia» dirigit «intellectum», proprie loquendo;
«consilium» autem «fortitudinem» per quamdam appropriationem: quia sicut
praecipue consilio indigemus in operationibus supererogationis, ita et in fortitudine:
«scientia» «pietatem», quia neutrum sonat nisi id ad quod omnes tenentur.
«Timor» autem, quia est recessus a malo, ideo non indiget proprio directivo,
ut ex dictis patet; tamen, proprie loquendo, consilium et scientia dirigunt in
omnibus tribus donis exequentibus.
«Spiritus timoris». Hic specialiter dicitur Christum replevisse, quia propter
suam imperfectionem minus in ipso esse videbatur; ideo quia principaliter ad
patiendum venerat, quod per humilitatem est completum, quae pertinet ad
donum timoris Domini.
«Quidam tamen secundum effectum timorem in Christo et in Angelis tantum
esse contendunt». Hoc est verum de timore secundum actum affectus qui est
timere separationem, et non quantum ad quemlibet actum affectus, ut postea
dicetur.

Torna all'inizio