Petrus de Vinea: Epistole stravaganti e altri componimenti

Pag 428


n. 109
Ad vos, o curiales, meus sermo dirigitur, qui de processu
meo, prout quilibet sompniat, ex nativi metus
aculeo, non a virtutis indagine disceptatis et ab eventu
diversa conjicitis argumenta; plerisque causantibus quod
infirmante magistro… firmus esse non poterit status
Salvi, quibusdam contrariam proponentibus rationem
quod cum nunquam ei bene cessit per magistrum cujus
sospitas fuit ei pro tempore satis molesta, obesse non
poterit valetudo. Variatis igitur inter vos alternis colluctationibus
voluntatum, quia disceptatio vestra non venit
ad calculum, et grammaticis vestris certantibus et per
fallacias logicae sophisticis argumentationibus adinventis,
restat aeterni judicis cuncta tenentis expectata provisio.
Pendente tamen secundum allegata partium in
rebus humanis censura judicii, ductus ego per ora plurium
et abjectus pro voluntate loquentium pauca coram
auditorio vestro in medio introducam. Sane qui fecit
me Dominus est et quid de me facturus sit, sine me deliberet
ipse. Adest etiam cohoperator ejus et vicarius
constitutus in terris, Romanus princeps nominis et honoris,

Torna all'inizio