periit, tenebatur. Cumque uidisset eum Alexander mortuum,
angustia ductus plorabat, eo quod ipse equos Alexandrum a
durissimis preliis tollebat. Continuo Alexander construxit equo
suo sepulchrum mire magnitudinis urbemque ei condidit,
quam in eius memoriam nominauit Butifalon. 121. Indeque
amoto exercitu uenit ad fluuium, qui dicitur Cyran, ubi obuiauerunt
sibi homines illius loci ferentes ei elephantes quinque
milia et currus falcatos centum milia etc.
Qualiter Alexander uenit ad palacium regis Xersen
122 Deinde amoto exercitu uenit ad palacium Xersen
regis et in ipso palacio cubicula inuenerunt. Erantque ibi aues
albe ut columbe et magne, que infirmo, utrum debeat mori an
uiuere, preuidebant. Si enim aspiciebant faciem egroti, conualescebat.
Si autem nolebant inspicere, sine dubio obiebat etc.
Qualiter Alexander peruenit ad Babilonem etc.
123. Inde amoto exercitu uenit Babiloniam, quam suo imperio
subiugauit, et occiso rege Babilonis Nabugadan et prefecto
suo, ibidem usque ad diem sui obitus est moratus septem mensibus
in pace. Statimque scripsit epistulam Olympiadi, matri sue,
et Aristotili, preceptori suo, de preliis et angustiis innumerabilibus,
quas in India et alibi passus est, eciam de multis certaminibus,
que cum monstris et bestiis exercuit. Aristotiles uero
rescripsit ei epistulam ita continentem etc.
Qualiter Aristotiles scripsit Alexandro etc.
Regi regum, magno domino dominancium Alexandro Aristotiles
seruitutem. Cum epistule uestre carmina perlegissem,
obstupefactus sum nimis, unde cogitaui, quod in te habeas aliquid
deitatis, quia ea contemplasti seu temptasti, que homo
carneus non presumit. Quapropter uniuersas gracias refero mundane
machine creatori, quod omnia uicisti nullusque potuit resistere
tue maiestati. Beati sunt itaque principes tui, qui te in
tam maximis tribulacionibus sustentarunt etc.
Quomodo Alexander fecit fabricari thronum aureum in Babilonia
Inter hec siquidem Alexander fecit in Babilonia thronum
aureum fabricari, cuius simile non reperiebatur in mundo. Tantum
enim aurum ex India et Persida Greci detulerunt, quod illud
abhominabile esse putabant. Facitque illud thronum duodecim
cubitis eleuatum et per duodecim gradus aureos ascendebatur
ad illud. Erat autem illud thronum mirifico opere constructum
super duodecim statuas aureas, que tantummodo manibus thronum
continebant. Erantque in ipsis statuis scripta nomina duodecim
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|