Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris  | 
 
sequitur fretum illud exiguum per quod itur in Euxinum,  
ubi Thracius Bosphorus habet initium. Et ideo a sinu Olbiano  
in Europam parvo transfretantes tractu et versus Hellespontum  
venientes, relicto Bizantio, Thracii Bosphori fine, habebunt  
a dextris Selymbriam, Perinthos, Bithynim et hostia  
Ergini et Atyre fluviorum, et inde eam partem Thracie quam  
iam dudum Rhesus tenuit rex et Bisaltem Samiorum et Gipselam  
et eum locum quem Macrontihos dixere Greci, et inde  
Lysimachiam in radice Magnepen, quam penes in fretum  
Hellespontiacum cogi incipit mare, et ideo Propontis ibidem  
terminatur.  
  
RUBRUM mare inter Yndicum et Ethiopicum Occeanum amplissimo  
ore ab austro in septentrionem funditur, et ne in Mediterraneum  
exeat a terris Persaum Arabumque tenetur. De  
quo quia supra, ubi de Arabico et Persico Sinu scripsimus, fere  
omnia que dici possunt sunt apposita, nominis tantum causam  
reddidisse sat erit. Dicitur autem Rubrum quod rubri coloris  
appareat, non quidem quia sit, sed, quia adiacentia litora minio  
fere similia sunt, per eundem limpidum atque transparens  
suum colorem monstrantia ab ignaris rubras esse aquas arbitrari  
faciunt et inde Rubrum denominari. Insularum confertum  
est, quarum notissima que sepulchrum Eritre regis servat,  
a quo etiam denominatum est. Insigne prestiti itineris sicco  
vestigio Hebraico populo Moyse duce ab Egypto fugiente et  
Pharaonis cum exercitu suo demersi, ut Lictere testantur Sacre.  
  
SALINARUM mare dictur quod nos alibi Asfaltidem lacum diximus,  
inter Iericho et Zoram civitates Iudee. 
SARDUM mare, a Sardinia insula dictum eo quod illam circum  
alluat, ab oriente Syculum seu Ycareum habet mare, ab  
arctoo Tuscum, ab occasu Balearicum, ab austro Affricum.  
SARMATICUS Occeanus a Sarmatis populis litori adiacentibus  
dictus est, inter Cimbricum qui magis extenditur ab arctoo et  
Codanum sinum qui in Germaniam sursum protenditur. In  
conspectu autem litoris huius pars est Orcadum insularum. 
  |  
  |