Salimbene de Adam: Cronica

Pag 447


Respondit guardianus: «Secundum quod a ministro audis invita».
Tunc dixit minister: «Vade, voca michi fratres pauperes de conventu,
quia istud est tale offitium ad quod omnes sciunt associare
ministrum». Ivit ergo ad refectorium frater qui servire debebat
et dixit debilioribus fratribus et pauperioribus, qui raro extra
refectorium comedebant: «Generalis minister invitat vos ad
cenam; precipio vobis ex parte sua quod incontinenti eatis ad
ipsum». Et factum est ita. Volebat enim frater Iohannes de
Parma, generalis minister, quando noviter ibat ad aliquam domum
fratrum Minorum, quod pauperes fratres cum eo comederent,
vel omnes simul, vel modo isti, modo illi, antequam forestaria
sua esset completa (id est antequam ad comedendum refectorium
ingrederetur, quod semper continuabat post recreationem
itineris et laboris, quando moram contrahebat in aliquo loco),
ut ex adventu suo aliquam recreationem haberent, iuxta verbum
quod de Domino scriptum est, Ys. XXVIII: Hec est requies mea:
reficite lassum, et hoc est meum refrigerium, et noluerunt audire.
Sed dicitur Prover. XXI: Qui obturat aures suas ad clamorem pauperis,
et ipse clamabit et non exaudietur. Quod accidit diviti petenti
qui ad Abraham pro gutta aque habenda clamavit, Luc. XVI.
Item legitur de Domino nostro Iesu Christo quod assimilavit se
galline pullos habenti, que subtrahit sibi, ut filiis det cibum inventum,
nec discernit inter eos quis albus, quis niger, quisve
sit rubeus, sed communiter granum exponit inventum, ut omnes
communiter habeant et communiter participentur eodem, Mat.
XXIII. Ideo de Deo ad laudem dicitur eius, Sap. VI: Pusillum
et magnum ipse fecit, et equaliter cura est illi de omnibus. Sic frater
Iohannes de Parma communis fuit persona, non habens erga
aliquem amorem privatum, et curialis et liberalis fuit valde in
mensa, usque adeo quod, si diversitates boni vini ante se in
mensa habebat, faciebat omnibus equaliter propinari aut in
cratere poni, ut communiter omnes haberent; que curialitas et
caritas maxima ab omnibus dicebatur.

Torna all'inizio