ut ubi illi redirent in civitate Lisine et inquirerent, et si invenire 
poterent ipse scripciones, quod exinde dicebant habuisse, coniungerent 
se cum parte predicti monasterii, et sic facerent inde 
finem secundum legem. illi .autem dixerunt ut nullo modo ipse 
scripciones habere poterant. insuper voluntarie sue remiserant ad 
partem iam dicti monasterii habendum supradicta ecclesia Sancti 
Iohannis, et castellum, et vineis, et terris, et ipsa foce de Sancto 
Focato cum pertinenciis suis, et piscaciones suas cum ipso fluvio 
Sagri cum pertinenciis suis, et cum ipsis omnibus aliis aquis, 
curtis, casis, intus eadem civitate Lisine, et a foras eadem civitate 
pertinentes eiusdem monasterii, et ipsis servis, et ancillis cum 
ipso molino, sicut illum in integrum remiserant ad partem ipsius 
monasterii habendum, quomodo illud dixerant a parte eiusdem monasterii 
usque tando tenerent, de quibus per bonam convenienciam 
obligaverat se iam dictus Falco, et Pao cum suis heredibus superius 
dicto domno Paulo venerabili abbati, et successoribus suis, 
seu ad partem ipsius monasterii, et illius homini, qui a parte 
eiusdem inde tenuerit. Quod si aliquando adveniente tempore ipsis, 
aut illorum heredibus cum eo, aut cum successoribus suis, vel 
cum parte eiusdem monasterii causare, aut contendere quesierint 
per qualiscumque inventa racione, volendum inde eis tollere, vel 
minuare; aut si aliqua intencione inde eis preponeret presumpserit, 
vel si aliqua scripcione inde eis ostenserit, trecentos solidos Constantinos 
ad partem ipsius monasterii componere obligavit et in 
antea exinde taciti permaneret. et ipse alie scripciones in ipso 
iudicio relecte fuerant, sicut in eodem iudicato continere videtur. 
Cum autem predicte scripciones per ordinem, ante supradicta potestas, 
relecte fuissent tunc ipse donnus Paulus venerabilis abbas 
contra predictum Falconem causaverat, dicendo, ut postquam cum 
predicto Paone germano suo se manifestasset, et conclusisset de 
supradicta ecclesia Sancti Iohannis, et de omnibus rebus, quas supra 
legitur, postea illud contrasset eidem domnus abbas, et ad partem
  |  
  |