Iacobus Veronensis: Liber peregrinationis

Capitolo I

Pag. 13


I
In nomine sanctissime Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Amen. Et Beate Marie. Incipit liber peregrinacionis fratris Jacobi
de Verona. lectoris fratrum heremitatum Sancti Augustini. Cum
beatus Jacobus. apostolus. in epistola sua dicat. quod omne datum optimum
et omne donum perfectum sit descendens a Patre luminum.
qui est filius
virginis Marie. qui donum vel gratiam fructuosam desiderat. a Domino
nostro Salvatore Jhesu Cristo devote requirat. quia omni petenti
tribuit. omni pulsanti aperit. omni querenti misericorditer subvenit.
Considerans
ergo ista. cupiens infelicem animam ad salutis portum deducere. ideo
ego. frater Jacobus de Verona. auxilio favente divino ad terram sanctam
direxi gressus meus. ut omniia loca possem devotissime visitare.
describere et annotate et de ritu et gestis repertis veritatem propalare.
ad utilitatem quoque audiencium. ut proficiant. cum legerint. Talem
modum ego servabo. quod primo describam tempus. in quo peregrinari
incepi. provincias. quas pertransivi. et diem in qua Jherusalem sanctam
perveni et quando sepulcrum introivi. et hoc pro tanto dico. quod. cum
a pluribus viris valentibus sint facte descriptiones terre sancte. tamen a
paucis temporibus elapsis in partibus ultramarinis res sunt multum
mutate et maxime in detrimentum cristianorum. propter fragilitatem
nostram et peccata nostra. quia in partibus ultramarinis nullam civitatem.
castrum vel villam tenemus. nisi Armeniam. quam tamen in presentiarum.
infestant Saraceni. Incipiamus ergo in nomine Domini nostri
Jhesu Cristi.
Anno Domini MCCCXXX quinto. indicione tercia. die dominico
septimo mensis Maji. Dei nomine invocato. de civitate Verone recessi
et perveni Vicenciam. Paduam. Venecias. die Mercurii Xº mensis Maii.
in qua civitate Veneciarum usque ad penultimam diem predicti Maji moram

Torna all'inizio