XXVIII.
Monachi vero, qui contra concupiscentiam ita pugnant et voluntates suas
concupiscentie non dant, similes martiribus sunt et coronas martirum in futuro
accipiunt. Dilectionem Dei et proximi ante omnia et super omnia teneant. Sicut
enim Christus propter nimiam caritatem et dilectionem suam, qua dilexit nos, ut
nos liberaret a morte et vite donaret, semetipsum tradidit in mortem, ita et monachi
Christum diligant, precepta eius adimpleant et proximos suos sicut se ipsos diligant,
non ut si ipsi aliquem peccati vitium in se cognoscunt, proximos suos similiter
habere cupiant, set si ipsi precepta Dei observant, ita desiderent proximos suos
implere. Infirmitates vel corporum vel animarum aut paupertatem si eos habere
perspexerint, ita doleant acsi ipsi haberent. Subveniant vero proximis suis sicut sibi.
Ea vero, que circa illos agunt, non ob vanam gloriam aut terrenum amorem, set ob
vite eterne premia faciant.
XXVIIII.
Fidem rectam et firmam teneant, de remissione peccatorum spem certam et bonam
habeant, de operibus a se bene gestis semper timeant, a rectitudinis via non declinent.
Dedit etiam michi sanctus apostolus hoc exemplum. "Ideo," inquit, "monachi
timeant, ne illis eveniat, quod multis itinerantibus accidit." Viatores enim per viam
rectam dum ambulant, campum iuxta viam cernentes spatiosum et pulchrum, oblitique
itineris dicunt intra se: "Iter per campum istum faciamus, aut certe hic comedamus
et dormiamus." Quod multis laqueus ruine est. Nam aliquotiens ibidem comedentes
et dormientes ab hostibus capti vel interfecti sunt. Alii autem iter per campum
facientes, viam semel dimissam aut vix aut nunquam invenerunt. Et ideo timeant
monachi, ne sperando peccent, ne viam rectam, quam superius <dixi>, dimittant, ne
dicant intra se: "Misericors est Deus, suscipit penitentem" et hac spe decipiantur
Caveant monachi, ne crucem Christi, quam baiulant, dimittant. Multi enim animum
ad delectationem carnis flectentes, viam bonam reliquerunt, et latam ac spatiosam,
que ducit ad mortem, ingressi sunt, peccatisque peccata iungentes, peccandi vitium
in naturam verterunt, atque ad viam vix reversi sunt. Multi namque in peccati ceno
diu iacentes et de die in diem converti digerentes, ita illis accidit, sicut qui ab
hostibus capti vel interfecti sunt. Nam subitanea morte percussi, nec unum momentum
penitere potuerunt. Ideo monachus timeat, ne sperando peccet, quia vita hominis
in incerto posita est. Vita enim hominis a mane in vesperum, a nocte in diem
terminatur. Quodsi deliquerint monachi, ad dignam penitentiam confessionemque
|
|