Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 04 » 4.605 » Pag 120 - 122

4.605
120
122

120
+ In nomine domini vicesimo anno principatus domni nostri wuaimari gloriosi princepis,
mense september, septima indictione. Memoratorium factum a me andrea domini misericordia
abbate hecclesie sancti magni qui in finibus lucanie situm est, eo quod intus sacro
salernitano palatio ante subscripti nobilibus tradiderunt et confirmaberunt mihi et in
predicta hecclesia sancti magni per bona combenientia adelbertus et rodelgrimus comitibus
hecclesia monasterii sancte marie bocabulum qui fundatum est in finibus maliano illorum
comitatum, in loco qui dicitur campu rubu, quod guiselgardus monachus et abbas
retinet, et ipse guiselgardus monachus et abbas iam preterito tempus ipso monasterio sancte
marie in ipsa nostra ecclesia sancti magni hofferuit cum omni pertinentia sua, quando
se monachum fecit, eo quod ex cossita sua fuit. Ideo, quantum in publico de ipso monasterio
sancte marie pertinet vel pertinuit, et de rebus eius inclitum illut in iamdicta nostra
ecclesia sancti magni confirmaberunt predictis comitibus, videlicet per hos fines incipiente
121
da coniunctura de fluvio alento et riu curbu, quomodo ascendit per predicto fluvio alento:
a pars meridie usque ubi mittit ipso ballone qui desscendit a pars orientis super ipsa ecclesia
et quomodo asscendit per predicto ballone: a pars orientis usque in ipso gualdizzulu:
de super a pars septentrionalis, quomodo asscendit per predictum gualdizzulu usque in
ipsa serra et coniunget in fine de ipso monasterio sancti ianuarii: de alio namque latere,
quomodo descendit a pars occidentis per predicta fine sancti ianuarii usque in riu curbu, et
quomodo desscendit per ipso riu curbu et coniungit in ipso flubio alento priore fine. per
iamdicte finis cum ipso monasterio et cum omnia infra se habentibus inclitum illut ipsi
comitibus nobis et ad pars iamdicte nostre hecclesie sancti magni confirmaberunt; quam
etiam et confirmaberunt nobis et in predicta nostra hecdesia ipse terre qui sunt illa pars
ipso ballone qui est in parte orientis qui pertinunt in predicto monasterio sancte marie.
hec omnia suprascripta rebus et monasterium, sicut dictum est, nobis et in partibus predicte
nostre hecclesie sancti magni ipsi comitibus confirmaberunt trasactibus nomine et a
funditus, cum bice de bie sue et cum omnia infra se habentibus et suis pertinentiis, ad
securiter et firmiter amodo et semper ego iamdictus andreas abbas et meis successoribus
et pars iamdicte nostre hecclesie sancti magni illut habendum, dominandum, possidendum,
omnis nostre hutilitatis hibi faciendum, qualiter voluerimus, et abbatem potestatem abeam
ego et posteros meos, qui ecclesia ipsa sancti magni tenuerit, in ipso monasterio sancte marie
ordinare, quale boluerimus; et potestatem habeamus in rebus ipsius monasterii homines,
quales et quantos habere potuerimus, ibi mittere et ordinare ad laborandum et pastenandum;
et si potemus, casales sibe unum, vel plures, hibi faciamus, et ipsi homines sub nostro
dominio teneamus et iudicemus, ita ut ministeriale vel comite de maliano nullam pertinentiam
habeant in ipsi homines, seu et sortionem potestatem abeamus de ipsa rebus tradere
et confirmare ad illi hominibus qui ad pastenandum inde tulerint; sic tamen, ut non fiat
haliquando monasterio ipso substractum de comitato maliano, set semper ego vel posteros
meos demus ad ipsi comitibus, vel ad posteris eorum per omnis annum unum aureum
tari bonum. de qua per bona combenientia guadia michi ipsi comitibus dederunt, et mediatorem
mihi posuerunt petrus comes filius quondam petri comitis de matere; et per eadem
guadia per bona combenientia obligaberunt se et suis posteris et eredibus illorum amodo
et semper antistandum et defensandum michi meique successoribus et ad pars predicte nostre
hecclesie sancti magni inclita supradicta illorum confirmatione da omnibus publicis
122
partibus et da omnes homines abitatores de maliano; et si taliter illut nobis non defensaberint,
vel aliquit, de quomodo superius legitur, remobere aut contrare quesierint, aut si
quodcumque causationes nobis vel ad pars predicte nostre hecclesie inde preposuerint, per
bona combenientia per ipsa guadia componere obligaberunt se et posteris illorum ed eredibus
eorum tricentos auri solidos constantinianos. et hunc brebem scribsi ego roderisi notarius.
+ ego qui supra adelbertus comes
+ ego qui supra rodelgrimus
Torna all'inizio