Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.348 » Pag 181 - 182

2.348
181
182

181
+ In nomine domini domno basili divina gratia imperator augusto deo propitius Anno
vicesimo sexto imperii eius, et vicesimo anno cum eo regnante domno constantino frater eius,
sanctissimis imperatoribus nostris, mense ianuarius undecima indictione. Ideoque ego vir
nomine simeon presbiter filio cuidam adelchisi una cum falco filio meo qui sumus ex cibitate
lucaeriae habitantes, clarefacimus enim ante presentia sadelfrit iudicem et nobiliores hominum
qui hic subter conscripti sunt, quia habemus unam aecclaesiam in locum qui dicitur lamacupa
vocabulo sanctorum apostolorum philippi et iacobi cum aliquantum de terra vacua propinquo
ipsa predicta aecclesiam, quem hisdicta aecclesia cum ipsa terra vacua congruum michi est
tertiam partem funditus illam donare tibi stephani clerico et filio teuderici presbiteri ipsam
tertiam partem de ipsam aecclaesiam et de ipsa terra et quod in antea deo opitulante ibi deus
dederit, semper liceat te tuisque heredibus ipsam tertiam partem tollere in perpetuis temporibus.
Quam et ego mulier nomine dilecta filia quoddam mari et uxor scilicet nominati falconi
unanimiter declaramus cum predicto viro meo, quia in die copulationis nostre de omnibus rebus
et facultatibus suis quartam partem me abere manifesto, sicut in lex langobardorum continet.
Set audientes nos ea que in edicti capitulo adnexum est de mulieribus, que res suas consentientem
viro suo cum eis ad communiter donare voluerit; Ego autem fecit ex oc notitiam
iohanni clerico et petri veri germani meis, ut in anc donationem perficiendum michi esse
consentientes. At illi consentientes michi fuerunt; cum ipsis enim habuit et cum predicto viro
meo ante supradictum iudicem et ad eum coram ipsis proclamavit, ut michi que supra nominate
mulieri tribueret firmam licentiam donandi; ipse qui supra iudex cepit me diligenter
inquirere, ne forte vim pateret aliquit a predicto viro meo aut a quavis hominem: ego vero
eius presentiam bona mea indicavit esse bolumptatem sine ullam violentiam. ipse qui supra
iudex, dum me diligenter inquisivit et nullam in me cognovit violentiam, mox tribuit michi
firmam licentiam donandi. post accepta namque licentiam a supradicto iudicem, tunc ego que
supra dicta mulier una cum eodem viro meo et ipsi qui supradicti germanis meis iohanni clerico
et petri, qui in eadem carta una nobiscum manum imposuerunt, bona etenim nostra bolumptatem
donavimus tibi cuiusdicto stephani clerico ipsam tertiam partem de ipsam aecclesiam et
de ipsa terra: et as fines et mensuras indicamus habere ipsam totam terram que communiter est,
unam partem michi qui supra donatori, secunda andree filii lupi, tertiam igitur nominati stefani
182
incipientem primo per haec fines; de prima pars quod est a fine ipsa aecclaesiam, inde sunt ad
extensa brachia hominis mediocris persona passi quadraginta: de secunda pars quod est a fine
ipsa terra nostramque donatori passi septuaginta quinque: de tertio capite quod est a medio
limite andree filii lupi, inde sunt passi sexaginta: de quarta pars quod est a mediis limitibus
nostramque donatori et petri filii sadi, inde sunt passi nonaginta quinque usque im prioras fines.
Inter iste namque finis et mensure que prelegitur, ex ipsa terra et de ipsa aecclaesiam taliter
tibi donamus et confirmamus, ut sic te percipiat tollere de integram portionem ipsam tertiam
partem de omnia et in omnibus, de quibus modo videtur ibi abere et quibus in antea deo
auxiliante paruerit, sive offertionem seu . . . ut non presumat de nostris aliquit
minuare vel subtrahere ad suam proprietatem. de quo pro constabiliscendam anc nostram
donationem recepimus a te qui supra donatorem nostrum launegilt camiso uno; finitum est
enim Ea scilicet rationem, ut amodo et semper tam tu qui supra dictum donatorem nostrum
quam et tuis heredibus supradictam nostram donationem in integrum, sicut supra legitur,
habere et possidere baleatis et faciatis exinde quemammodum tibi vel ad tuis heredibus, placuerit.
et hoc repromittimus nos et nostros heredes obligamus tibi et ad tuis heredibus, ut hanc
nostram donationem nos vobis ab omnibus hominibus antistare et defendere debeamus per invitis.
quod si non potuerimus aut noluerimus, ferquidum donum iuxta edicti tinore in eodem loco
vobis componere placitamus: de colludio autem, si a vos pulsati fuerimus ad sancta dei mysteria,
satis vobis faciamus secundum legem, et hanc cartam firmam et stabilem permaneat in perpetuo
tempore. Quem te alarieo clerico atque notario taliter scribere rogavimus et interfui.
Actum in civitate lucerie indictione feliciter
+ ego teudelgrimo presbiter
+ ego qui supra sadelfrit iudes
+ ego falco ita nobi
+ ego iohannes clericus
+ ego maio diaconus et primicerius.
Torna all'inizio