Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1119 » Pag 109 - 110

7.1119
109
110

109
MCXIX
A. D. 1049
+ In nomine domini tricesimo primo anno principatus domni nostri guaimarii gloriosi
principis, et undecimo anno ducatus eius amalfis et sirrenti, et octabo anno suprascriptorum
principatuum et ducatuum domni gisulfi filii eius eximii principis et ducis, mense
magius, secunda indictione. Ideoque ego petrus filius quondam viti, Clarefacio me retinere
plurimis rebus in fine caputaquis, in loco ubi proprio dicitur subarci, quos sunt terris cum
vineis et terris vacive et arboribus pomiferis vel inpomiferis pertinente michi a predicto
genitore meo, et propter deum et anime mee remedium, congruum est michi totum et
inclitum illut offerire in ecclesia sancti mathei apostoli et evangeliste, que sita est intus
rebus domni paldulfi filii quondam domni guaimari magni principis quam retinet in supradicto
loco per firmum scriptum a partibus grimoaldi clerici insobrino fratri meo, ubi
omnibus ipsis meis declaratis rebus vicinis esse videntur. Et, sicuti congruum est michi
per convenientiam et bona mea voluntate, ante idoneis hominibus subscripti testes, per
hunc scriptum offero in predicta ecclesia omnibus ipsis meis declaratis rebus, undecumque
vel quomodocumque modo est michi pertinente in ipso nominato loco, per scriptum et
foris scriptum, totum et inclitum illut in predicta ecclesia offero cum introitu et exitu,
et vice de viis suis et cum omnia intra se ipsis rebus habentibus omnibusque inde pertinentes.
Sic namque, ut, usque dum ego vivus fuero, in meam permaneat potestatem tenendi
et frudiandi, et de ipso frudio faciendi omnia que voluero: tantum per omnem annum
in translatione sancti mathei detur in ipsa ecclesia pro censum de predictis rebus
110
candela de oleo capiente fialam unam. Ad ovitum vero meum totis ipsis declaratis rebus cum
omnibus suis pertinentiis, et qualiter superius declaratum est, totum et inclitum redeat
in potestate predicte hecclesie, securiter et firmiter abinde in antea pars iamdicte ecclesie
illut, sicut dictum est, habendum, dominandum, possidendum, et omnia exinde faciendum,
que ad pars iamdicte ecclesie placuerit, absque omni contrarietate cuiqua hominibus, aut
aliquit de heredibus meis. Unde pro firma securitate guadiam ad predictum grimoaldum
clericum, qui est rectorem iamdicte ecclesie, dedi et mediatorem ei posui silveramus clericus
filius quondam maraldi; et per eadem guadia et convenientia obligo me ego petrus
et meos heredes predicta nostra offertione in ipsa ecclesia defensandum ab omnibus hominibus
ab omnique partibus, etiam et da illis hominibus et partibus, qui pro nostris et
earum vel illarum partibus, in ipsa ecclesia qualivet miserint causationis; et qualis tempore
voluerit pars iamdicte ecclesie per se inde esse autores et defensores, licentiam
abeant cum ista cartula, et cum quale alia monimen et rationem inde abere potuerit, in
omnibus inde causare et finem facere et illut sibi defensare. Nam, quando nos nostrosque
heredes inde autores et defensores abere quesierit, nos autem nostrosque heredes in omnibus,
ut dictum est, illut in predicta ecclesia defensemus, sicut superius legitur. Quot si
taliter omnia, ut dictum est, in predicta ecclesia non adimpleverimus aut si ..... quomodocumque
per qualemcumque rationem illut vel exinde de ipsa ecclesia tollere, contrare
vel remobere quesierimus, aut si aliquis causationis in pars iamdicte ecclesie exinde preposuerimus,
per nos ipsos vel per submissam nostram, ideo per convenientiam obligo me
ego petrus et meos heredes ad componendum tibi grimoaldi clerici, vel cui cartula ista
pro pars iamdicte ecclesie in manus paruerit, quinquaginta aurei solidi constantiniani per
iamdicta guadia et predictum mediatorem; et superius dicitur inter virguli ecclesia; et
taliter scribere rogabimus te raidolfus diaconus primicerius et notarius intus caput aquis.
+ Ego petrus castaldus
+ Ego guido subdiaconus.
Torna all'inizio