Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.361 » Pag 199 - 200

2.361
199
200

199
+ Chartula firma securitatis atque diffinitionis. a me sergius filius quondam stefano calendola
a presenti die prontissima voluntate deliveravimus atque et in presentis diffinivimus vobiscum
domno lupino filio quondam mauroni comitis de pantaleone comite de causationem, quam vobiscum
habuimus de omnia ipsas hereditates quod havetis in fonti; dicendo a parte nostra, quia in
omnia ipsam hereditatem, quod in fonti havetis, havemus ividem ipsam portionem nostram et de
niciforium germanum nostrum tantum, quantum nobis exinde per chartulam donationis donavit
et dedit michi et at suprascriptum niciforium germanum nostrum domno urso tio nostro filio
lupino de hereni; et vos dicendo a parte vestra verum dicitis, quia suprascriptus ursus tius vester
dimisit vobis tantum de ipsam portionem suam, quantum ipsam chartulam vestre donationis
proclamat; set finem fattam exinde vobiscum havemus, medietatem nobis exinde firmasti
per chartulam quod nos havemus sic, sicut ipsa chartula nostra per ordinem scripta est; et de
ipsa reliquam medietatem, qui vobis exinde remansit postquam ipsa chartula nostra fecistis scrivere,
fecimus exinde postea finem vobiscum ante homines bonos, ut dare vobis de ipse terre
vacue ividem in fonti de suprascripta parte sancti felici per nominatibum supra ipsum quercum
maiore at ipsa lama, idest passi cammisali quadraginta de longitudinem et passi cammisali viginti
de latitudinem; et quando eam incipere at scippandum, dare vobis tari quattuor; et quando
ividem armare vineam, iterum dare nobis alios tari quattuor; et quando ista finem fecimus, sic
stetit inter nobis, ut neque de ipsam portionem vestram aut de predictum niciforium germanum
vestrum plus aliquod non querere de tota pertinentia de fonti. iterum dicendo a parte nostra,
absit hoc et veritas non est, ut de ipsam portionem de niciforium germanum nostrum fecissemus
finem, set tantum de ipsam portionem meam fecimus ista suprascriptam finem, quem vos dicitis,
quia ipsam portionem de predictum niciforium per absolutionem vestram postea comparavi a
leone monacho filio suo; iterum dicendo, a parte vestra verum dicitis, quia per absolutionem
nostram eam comparasti, pro eo quod nobis exinde obligati fuisti, et quando eam comparastis sic
stetit inter nobis, ut de hec omnia in ipsum suprascriptum placitum staret. Unde inter nos habuimus
altercationes multas, et nobis altercantibus placuit, ivimus exinde at iudicium ante presentia
domni mansonis gloriosi ducis et imperialis patricii et principi, et domni iohannis gloriosi
ducis et principi filii eius, et per eorum ores recepimus rectum iudicium, ut si vos a parte
vestra potueritis havere duo testimonia, qui nobis exinde iurare et firmarem inter nos ipsam
200
finem quem vobiscum antea fecimus de hec omnia, sicut superius diximus, ubi ipsi testimonia
exinde iurare nos vobis de presentem exinde ipsam securitatem firmare et retdere vobis ipsa
chartula de niciforium, quod nobis fecit scrivere leo monachus filius eius, et ipsa alia chartula,
quod tu fecisti nobis scrivere; et si exinde testimonia havere non potueritis, nos a parte nostra
haveremus prontissimi exinde iurare et firmare exinde inter nos ipsam finem, et si nos iurare non
oportuerit, iurare vos a parte vestra. post vero receptum iudicium, de presentem atduxisti nobis
duo testimonia, qui parati fuerunt nobis exinde iurare; set placuit deo antequam iurare, benimus
vobiscum exinde in conbenientia vero gratie et bone voluntatis iunxisti nobis de ipsa terra
ividem at latus passi cammisali quadraginta de longitudinem et de latitudinem passos decem,
quod fiunt in simul passi cammisali quadraginta, et de latitudinem passi cammisali triginta, et
dedisti nobis viam per ipsa lama, unde ipsi alii portionarii nostri andat, et dedisti nobis tari
octo, et reddisti nobis ipsi tari dui, quod ad leonem nepotem nostrum dedimus pro ipsam portionem
de suprascripto niciforio genitore suo, et nos dedimus vobis ipsa chartula, quod tu nobis
fecistis scrivere, et alia chartula quod nobis fecit scrivere suprascriptus leo monachus nepus
noster; et si exinde alia chartula aput nos aut aput heredes nostri de tota pertinentia de fonti
inbenta dederit, aput vos et aput heres vestros eas mittere deveamus. preter, si aliquando tempore
suprascriptus leo nepus noster aliqua causationem fecerit de ipsas hereditates, dare nobis
deveatis ipsa chartula, ut haveamus eam aput nos usque in mense uno: post finem exinde fattam
aput vos eam mittere deveamus; et si per qualecumque tempore nos aut heredes nostri ipsam
hereditatem, quod tu per anc chartulam nobis largiasti, vindere venierimus, neque at domno iohanne
vero germano vestro vel at eius heredes non audeamus eam vindere, neque nullum colludium
exinde cum eis non faciamus et nullam aliam causam de fonti nos aut nostri heredes non
queramus, set hec omnia, quot tu nobis dedisti, haveamus in nostram potestatem, sicut superius
diximus, et in omnibus exinde inter nos diffinivimus, sicut supra scriptum est, et emittere visi
sumus exinde inter nos securitatem at invicem nos vobis et vos nobis in omnem deliverationem
et in omnem decesitionem; ut si per quobis tempore per quobis modum vel ingenium, sive nos
aut heredes nostri, aut a nobis summissam personam vos aut heredes vestros, vel qualecumque
homine pro parte vestra de hec omnia, unde finem fecimus, querere aut molestare presumserimus,
ducentos bytianteos vobis componere promittimus, et hec chartula sit firma in perpetuum.
+ ego petrus filius constantini de sergio comite de domno sihco testis sum
+ ego marinus filius iohannis de marino testis sum
+ EGO taurus filius leoni de urso comiti a suprascriptis personis rogatus supter scripsit die
prima mensis agusti indictione undecima
+ ego guttus scriva huius civitatis hanc chartulam manu propria scripsi.
Torna all'inizio