|
18
+ In nomine Domini. Anno vicesimo octabo principatus domni Poldolfi
gloriosi principis et tertio anno principatus domni Landolfi magni principis
filii eius, mense september, quintadecima indictione. Ego Miro clericus
filius quondam ... declaro me terram vacuam habere foras hanc Beneventi
civitatem in loco Rosetum pertinentem michi de predicto genitore meo;
set dum Grimoaldo consobrino fratre meo filio Petri habet una terra vacua
in eodem loco Rosetum, ideo locutus est mecum ut cambium commutationis
inde facimus iuxta legem: ille daret michi predictam terram suam et ego
daret ei predictam terram meam ex eodem loco Rosetum, que nobis per partes bonum
faciendi esse comparui. Set dum hoc intellexit Fresa dilecta uxor mea,
ideo me obsecrare cepit ut et ipsa a parte sua plicaret se in hac vicariatione
propter ipsam quartam suam quam exinde legibus est perceptura per scriptum
suum morgincaph, ego autem preces eius venigne exaudivi velut ipsa me deprecavit.
20
Quapropter nos qui supra Miro clericus quam et ego Fresa, que
sum uxor eius, dum nobis congruum esse videtur bona etenim nostra voluntate
in ipsa iudicalia ad Sanctum Iohannem cappella sacri palatii Beneventani
ante Dauferi gastaldum et iudicem ibique residente Landolfus gastaldus
et michi predicte mulieri iuxta legem consentientes eodem vir hac
mundoalt meum in cuius mundium me subiacere cognosco, per hanc quoque
videlicet cartulam ambo unanimiter pariterque consensu vicariationis ordine
iuxta legem dedimus et tradidimus tibi prenominati Grimoaldo consobrino
frater et cognatus noster una pecia de ipsa terra nostra de supradicto
loco Rosetum, quod superius patefecimus pertinentem habere de supradicto
genitore et socero nostro, et quibus ipsa pecia ex ea terra videtur esse infra
hec fines: de una parte fine via antica; de secunda parte fine medio limite a
parte de ipso pastino Domnandi et Petri, filii Iohanni; de tertia parte fine terra
tua Grimoaldi; de quarta parte fine medio limite a terra qui fuit episcopii
sancte sedis Beneventane et exiente in ipsa via antica prioras fines. Infra
omnes supradictas fines qualiter prelegitur nec nobis nec cuicumque alteri
habendum nullam reservabimus; set una cum inferius et superius et cum
via et andito suo et cum omnibus suis pertinentiis, trasactibo illut tibi vicariationis
ordine dedimus et tradidimus habendum et possidendum. Unde pro
hanc nostra vicariatione recepi a te et ab ipsa uxore tua ipsa terra tua de eodem
loco Rosetum, sicut michi per scriptum confirmastis. Ea ratione ut
amodo et semper tu predictus Grimoaldus et tuis heredibus predicta
nostra vicariatione, sicut prelegitur, habere et possidere debeatis securiter; inde faciendum
omnia que volueritis sine mea nostra et de nostris heredibus contradictione
vel cuiuscumque requisitione. Quod si aliquando tempore nos qui supra
Miro clericus et Fresa aut nostris heredibus tecum prenominato Grimoaldo
21
aut cum tuis heredibus per quacumque inventa ratione causare aut contendere
quesierimus de supradicta nostra vicariatione, volendum inde vobis tollere
vel amminuare seu de vestra subtraere proprietatem vel dominationem
aut si hoc retornare aut remobere quesierimus; ideo ante omnia decem solidos
constantinatos tam nos quam et nostris heredibus vobis vestrisque heredibus
componere obligamus, et in antea omni tempore exinde adversus
vos per invitis tacitis maneamus; igitur autem obligo me qui supra Miro clericus
quam et ego Fresa et nostris heredibus tibi iamdicto Grimoaldi et at tuis
heredibus eadem nostra vicariatione, sicut prelegitur, nos vobis ab omnibus
hominibus ab omnique partibus antistare et defendere debeamus per supradicta
pena obligata. Ego Petrus clericus et notarius interfui. Actum Beneventi.
Feliciter.
+ Ego qui supra Dauferi me subscripsi.
+ Ego qui supra Landolfus.
| |