|  | 
 + In nomine domini quintodecimo anno principatus domni nostri iohanni et nono anno
 principatus domni guaimari eius filio gloriosi principibus, mense december undecima indictione.
 Ideo ego mulier nomine guiselgarda uxor ursi, sicut comvenit mihi, et prandi, et iohanni,
 et balzami filii mei, et ipsius ursi qui fuit bir meus, ante leo iudex et ibidem esset alii
 subscripti testes, remisit et tradidit ego, una mecum adesset petrus presbiter adbocatorem
 meum, ad potestate ipsorum prandi et iohanni et balzami filii mei inclita quarta mea de
 omnis rebus stavile, et organea, et casis qui fuit ipsius viri mei, quod ego legibus tollere
 debeo per meum scriptum morgincab mihi emisso ab ipso ursu meus. Ideo inclita ipsa quarta
 intus civitatibus seu foras, qualiter mihi est pertinentes, tradidit et remisit ad ipsi filii mei
 in oc hordine, ut diebus vite mee inclita ipsa quarta ad mea reservo potestate ad frudiandum
 nomine, et de ipso frudium faciendum quod voluerimus; et post meum obitum inclita
 ipsa quarta, qualiter superius dixit, redead ad potestate de ipsi filii mei et de illorum eredes,
 
 faciendum quod voluerit. et obligo me que supra guiselgarda, ut si aliquit, de quod superius
 legitur, quesierimus remobere aut contrare, componere obligo me que supra guiselgarda
 ad ipsi filii mei et ad illorum eredes triginta auri solidos constantinos, et tacita inde
 maneamus. et ipsi filii mei guadia mihi dederunt, una mecum esset ipse petrus presbiter adbocatorem
 meum, et mediatorem mihi posuerunt lupenus filius quondam iohanni; et per
 ipsa guadia obligaverad se et suis eredibus, aut post meum obitum infra sebtem dies darent
 ipsi filii mei ad ille omo, cui per me dispositum fuerit. pro meis salutis anime nobem auri
 tari voni, ad distribuendum pro meis anime per ecclesia et sacerdotes et pauperes, et facerent
 mihi sebtima et trentuales et annuales de suorum causa per pauperes et sacerdotes, sicut
 illorum deus melius inspiraverit. et si ipsi filii mei post meam defunctionem et illorum eredes
 taliter ad ille omo, cui per me dispositum fuerit et cui scriptum iste in manum paruerit, pro
 mea parte non adimpleverit, componere obligaverunt se et suis eredibus ad ille omo cui scriptum
 iste in manum paruerit, decem auri solidos constantinos et, ut superius legitur, illis illut
 adimplere. et fecimus exinde dua scriptora per uno tinore, ut in aliis modis non siad
 transmotatu aut exemplatu: uno inde emisimus ad potestate de ipsi filii mei ad semper abendum,
 et ipso alio ad retinemus. et taliter scribere rogavimus te romoaldus notarius. actum
 nuceria.
 + ege qui supra leo
 + ego petrus
 + ego romoaldo.
 |  |