Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 09 » 9.8 » Pag 23 - 26

9.8
23
26

23
B1 In anno vicesimo quarto
principatus domni Gisulfi,
mense nobembri quarta indictione.
[Dum Iohannes]
comes filius quondam Iohannis
comitis, ut habet casus
humane fragilitatis, egrotaret,
quamquam in lectulo iaceret,
viveret et recte loqueretur,
per ipsum scriptum coram
Rottelgrim[o comite et iudi]ce
pro anima sua iudicaverat
quid de rebus suis post eius
obitum fieret et in manus illud
commiserat domno Iohanni
sacerdoti. primum quidem
iudicaverat ut ipse Iohannes
v[el cui] simile supradicti
scripti in manu paruisset,
potestatem haberet terram
ipsi Iohanni pertinentem intra
24
hanc civitatem in qua
domus constructa fuerat et
omnes res eius foris hac civitate
in locis Felline et Cervaricia
et Dufiano et Marciliano
et in monte qui Tevenna
dicitur et per fines et
vocavula et pertinentias ipsorum
cum omnibus, sicut in
ipso scripto legitur, extra terra
ubi Versura dicitur et muniminibus
ex eis continentibus
vendere et pretium quod ex
eis tulerit pro eius anime salute
daret. et omnes res
eius stabiles a fluvio qui Siler
dicitur in illis partibus esset
in archiepiscopio huius Salernitane
civitatis et in monasterio
Sancte Marie et Sancti
Benedicti, quod suum est intra
hanc civitatem in Orto
Magno et in monasterio Sancti
Iohannis prope porta Rotense;
et omnes res eius stabiles
in locis Solofre et Serino
et per fines et vocavula
et pertinentias ipsorum locorum
essent in monasterio
puellaris Sancti Michaelis Archangeli,
quod in suprascripto
loco Orto Magno suum est;
et integra medietas ex omnibus
rebus eius in loco Tabellara
et per fines et vocavula
et pertinentias ipsius
25
loci esset in monasterio Sancte
et individue Trinitatis,
quod situm est in loco Metiliano;
et ipsa terra ubi Versura
dicitur esset in ecclesia
Beati Mathei apostoli et euvangeliste,
cui suprascriptus
domnus Iohannes abbas
preest; et terra eius cum avallaneto
de loco Priato esset
in ecclesia eiusdem [apostoli
et] euvangeliste a super ipsam
portam Rotense sita; et omnes
res eius stabiles in loco
Stabi et ubicumque invente
fuerint, a fossato qui sub pertinentia
Nucerie est in suptus,
essent in ecclesia Sancte Marie
pertinente heredum
domni Iohannis principis;
et terra eius vacua de loco
Uliaria esset in potestate Alfani
filii Alfani comitis
cum cuius rebus coniuncta
erat; et terra eius in loco Pasciano
ubi ad Fanum dicitur
esset in potestate Iohannis
naturalis filii Atenolfi clerici
et heredum eius; et curtis
eius ubi a la Forma dicitur
esset in potestate Romoaldi
ex parte matris consobrini
fratris sui et heredum eius.
Leoni vero ex parte patris
consobrino fratri suo iudicaverat
duas curtes sibi pertinentes
26
in loco Apudmonte
ubu Cerasulu dicitur. Iacobo
Capuano nepoti ipsius
Leonis iudicaverat curtem sibi
pertinentem in eodem loco
Apudmonte ubi a la Sala
dicitur. etiam et eidem Leoni
iudicaverat omnes res stabiles
sibi pertinentes intra urbem
Neapolim et foris in cunctis
finibus Neapolitanis. ecclesiam
vero Sancti Apollinaris que in
suprascripto loco Aputmonte
constructa est cum omnibus
ad eam pertinentibus et omnes
alias res ubique et quocumque
modo ipsi Iohanni
pertinentes, preter eas que
iam superius iudicate et disposite
erant, iudicaverat ipse
Iohannes et disposuerat ut
semper essent in potestate
ipsorum Leonis et Romoaldi
et Iacobi et Grimoaldi et Berengarii
germanorum ac filiorum
suprascripti Alfani comitis
et heredum illorum, et illi
et illorum heredes licentiam
haberent de eis facere quod
vellent sicut ipsum scriptum
continet, scriptum per Grimoaldum
notarium, in quo
ipse Rottelgrimus comes et
iudex subscriptus est.
23
B2 In anno vicesimo quarto
principatus domni Gisulfi,
mense nobembri quarta indictione.
Ipse Iohannes, germanus
suprascripti Guidonis
coram Rottelgrimo comite et
iudice pro anima sua iudicaverat
quid de rebus suis post eius
obitum fieret et in manus illud
commiserat Iohanni sacerdoti.
primum quidem iudicaverat ut
ipse Iohannes vel cui scriptum
similem isti in manu paruisset,
vendere terram eius intra
hanc civi[tatem in qu]a
domus fuerat et omnes res eius
stabiles foris hac civitate in
locis Felline et Cerbaricia et
Dufiano et Marciliano et in
monte de Tevenna et per fines
et vocavula et pertinentias
24
ipsorum locorum extra terra
ubi Bersura dicitur, et pretium
quod ex eis tulisset daret pro
eius anima. et [iudica]verat ut
omnes res eius stabile a flubio
Siler in illis partibus essent
in archiepiscopio huius civitatis
et in monasterio Sancte
Marie et Sancti Benedicti et in
monasterio Sancti Iohannis
prope porta Rotense, ad faciendum
ex eis partes ipsius archiepiscopii
et monasteriorum
quod vellent; et omnes res stabiles
de locis Solofre et Serino
et per fines et vocavula et
pertinentias ipsorum locorum
essent in monasterio Sancti Michaelis
de Orto Magno, ad faciendum
ex eis pars eiusdem
monasterii quod vellet; et medietas
rerum suarum de Tavellara
et per fines et vocavula
et pertinentias eiusdem loci
esset [in] suprascripto monasterio
Sancte Trinitatis, ad faciendum
ex ea pars ipsius monasterii
quod vellet; et ipsa terra
eius de Versura esset in ecclesia
Sancti Mathei, cui suprascriptus
Iohannes sacer abbas
erat, ad faciendum ex eo pars
ipsius ecclesie quod vellet; et
terra eius cum avellaneto de
loco Priato prope ecclesiam
Sancti Biti esset in ecclesia Sancti
25
Mathei a super porta Rotense
sitam, ad faciendum ex ea
pars ipsius ecclesie quod vellet;
et omnes res eius stabiles in
loco Stabi et ubicumque invente
fuerint, a fossato qui sub
pertinentia Nucerie est in supto,
esset in ecclesia Sancte Marie
pertinente dudum heredibus
domni Iohannis principis,
ad faciendum ex eis pars
ipsius monasterii quod vellet;
et terra eius vacua de Uliaria
coniunctam cum rebus Alfani
filii Alfani comitis esset in
potestate eiusdem Alfani et
heredum eius, ad faciendum
de ea quod vellent; et terra eius
de loco Pasciano ubi Fanum dicitur
esset in potestate Iohannis
naturalis filii Atenolfi clerici
et heredum eius, ad faciendum
de ea quod vellent; et
integra curtis eius ubi a la Forma
dicitur esset in potestate
Romoaldi ex parte matris consobrini
fratris eius filii Grimoaldi
comitis et heredum
eius, ad faciendum de ea quod
vellent. Leoni vero ex parte
patris consobrino fratri suo filio
Alfani comitis iudicaverat
duas curtes suas in loco Apudmonte
ubi Cirasulu dicitur, ad
faciendum ex eis ille et eius
heredes quod vellent. Iacobo
26
Capuano nepoti ipsius Leonis
iudicaverat curtem suam in eodem
loco Apudmonte ubi a la
Sala dicitur, ad faciendum ex
eo ille et eius heredes quod vellent.
etiam et ipsi Leoni iudicaverat
omnes res eius stabiles
intra urbem Neapolim et foris
in cunctis finibus et pertinentiis
Neapolitani, ad faciendum
ex eis ille et eius heredes
quod vellent. ecclesiam vero
Beati Apollinaris que in suprascripto
loco Apudmonte constructa
est cum omnibus ad
eam pertinentibus et omnes
alias res ubique et quocumque
modo ipsi Iohanni pertinentes,
preter eas que ut superius legitur
iudicate sunt, iudicaverat
ipse Iohannes et disposuerat ut
semper essent in potestate ipsorum
Leonis et Romoaldi et
Iacobi et Grimoaldi et Berengarii
germanorum ac filiorum Alfani
comitis et heredum illorum,
et illi et eorum heredes licentiam
haberent de eis facere
quod vellent sicut ipsum scriptum
continet, quod scriptum
est pro parte ipsorum Grimoaldi
et Berengarii per Grimoaldum
notarium, in quo
ipse Rottelgrimus comes et iudex
subscriptus est.
Torna all'inizio