Home » Fonti documentarie » Codice Diplomatico Verginiano - 01 » 1.86 bis » Pag 346 - 348

1.86 bis
346
348

346
+ In nomine Domini. Anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi
millesimo nonagesimo primo, mense februarius, quintadecima indictione. Memoratorium
factum a me Niceta presbiter, filio Constantini qui fuit presbiter et
qui fuit ortus ex genere Grecorum, eo quod intus civitatem Abellini ante Amatus
et Iohannes iudicibus coniunxi me in bonam combenientiam cum mulier
nomine Rolegrima, filia RaimeIfrid qui fuit subdiaconus et notarius, et qui est
uxor Henrici, qui et Riccardo vocatur filius Iohanni, quem Barbara monacha
nutribit, propter una pecia de rebus mea, qui est terra et castanietum quod abeo
in loco Baneolu, ubi Albanieta dicitur, qui michi est pertinente a supradicto
viro suo, sicut una cartula mea continet. Et ideo bona sua voluntatem ipsa exdicta
mulier nomine Rolegrima, una per consensum et voluntatem supradicti
Henrici, qui et Riccardo vocatur, vir et mundoalt suum, manifestabit se michi
de ipsa iamdicta pecia de rebus mea ex predicto loco per ille finis et mensurie
quod ipsa iamdicta cartula mea continet, ut aliquando nec ipsa iamdicta mulier
nec eius heredes exinde mecum predicto Niceta presbiter nec cum meis heredibus
causare aut contendere nullo modo debeat neque per testimonia neque
per scriptum aut per qualiscumque modum vel per qualiscumque inventam
rationem. Et insuper talem michi fecit obligatione adque manifestatione et obligabit
se ipsa iamdicta mulier nomine Rolegrima una cum consensum et voluntatem
supradicti vir et mundoalt suum et suis obligabit heredibus michi
iamdicto Niceta presbiteri quam et ad meis heredibus obligabit se, quod si aliquando
tempore ipsa iam mulier nomine Rolegrima aut eius heredes de ipsa
348
iamdicta pecia de rebus mea per ille finis, quod iamdicta cartula mea continet,
mecum predicto Niceta presbiteri aut cum meis heredibus causare aut contendere
quesierint sibe per testimonia seu per scriptum aut per qualiscumque
modum vel per qualiscumque inventam rationem, volendum exinde nobis aliquit
tollere aut contrare vel amminuare aut de nostra substraere proprietatem
et dominationem, ideo ante omnia questio et causatio illorum adversus nos omni
tempore bacua et tacita sint et viginti solidi aurei constantinati boni ipsa iamdicta
mulier nomine Rolegrima et eius heredes michi iamdicto Niceta presbiter
et ad meis heredibus pena componere obligabit; et in antea per inbitis exinde
adversus nos semper tacitis et contentis permaneat per iamdicta pena obligata.
Et ea omnia quibus superius legitur fecit michi ipsa exdicta mulier nomine
Rolegrima per consensum et voluntatem supradicti Henrici qui et Riccardo
vocatur adque pariter cum ipso secundum Langobardorum legem. Et hoc brebe
scripsi ego Sparanus clericus et notarius et interfui.
+ Ego qui supra Amatu iudes.
+ Ego qui supra Iohannes ihudes.
Torna all'inizio