+ In nomine sancte et individue trinitatis. Ego Tancredus cupersani
quondam filius Broffridi comitis. qui sum dominus castelli riniani. Dum
nil in mundo firmum esse vel stabile credens sed omnia caduca et in lubrico
posita. Timens etiam ne michi intestato mors omnium communis subriperet.
Magno affectu piaque devotione totis viribus deo et sancte ecclesie ecclesiasticisque
personis Indesinenter obsequium exibere volo. cumque mihi
gratum sit servos dei et precipue viros ecclesiasticos pro salute mea mearumque
heredum dominum exorantes honoribus et beneficiis munerari. Intuens
ego idem predictus Tancredus intimam dilectionem et fidelitatis sinceritatem
fidelium servorum de ecclesia beati Leonardi lame volarie habitantium
et continuam orationem quam ipsi pro salute mea meorumque heredum
atque omnium christianorum deo effundere non cessant. Cumque
hi reverendi servi dei necessitatem de terris seminationum et de olivis
patientes honorificum mihi visum est auctoritate mea meorumque heredum
vel successorum terras et oleastros pro olivis inserendis eis donare.
Laudatione igitur amicorum meorum et obsecratione bonorum hominum
Riniani pro redemptione anime patris et matris mee omniumque meorum
parentum pro salute quoque mea hac meorum heredum vel successorum
120
honore. coram marcisio iudice et bonis hominibus Riniani testibus subnotatis
per fustem voluntarie concedo et do prephate ecclesie beati Leonardi
lame volarie terram et oleastros. quas habet in pertinentiis predicti
Riniani inter flumen candelarii. et forestam meam que his finibus circumdantur.
Recipiente eas. vito priore ipsius ecclesie cum Iohele milite Riniani
suo advocato. Primus finis incipit a magno vado predicti fluminis
candelare quod vocatur tamaricis et ascendit per viam que vadit. ad sanctum
Iohannem rotundum usque ad summitatem de castelluzzo. Secundus
incipit a summitate de castelluzzo et vadit per murices predicte foreste sicut
pluviarum aque discurrunt usque ad vallem que vocatur lama puzzi. Tertius
qualiter descendit per ipsam lamam et currit iuxta molinum veterem usque
ad prephatum flumen candelare. Quartus revolvit per ipsum flumen
et venit usque ad vadum prioris finis. Hanc vero donationem ego predictus
Tancredus ita do ut amodo in antea prephate terre et oleastri cum eorum
pertinentiis et cum omnibus aliis arboribus cultis et incultis cum ingressibus
suis. et cum omnibus in se habentibus omnino sint de predicta ecclesia sancti
Leonardi et de suis rectoribus sicut per predictas fines congiravimus. absque
mea meorumque heredum vel successorum contrarietate vel impeditione.
Sed omnibus modis omnibus in temporibus ab omnibus hominibus
defensores eis exinde maneamus. Siquis autem hanc nostram donationem
seu largitionem violaverit atque diminueret sciat se prius ut sacrilegum
iram dei et eius maledictionis incurrere atque prephate ecclesie
super altare auri puri libras decem componere et ad ultimum nostram
vindictam et inimicitiam nostrorum heredum vel successorum in quantum
poterimus promereri. Ad huius etiam donationis firmitatem hoc preceptum
Ionathe nostro rinianensi notario scribere iussimus. ac signo sancte
crucis nostris propriis manibus designavimus. Hactum anno incarnationis
millesimo centesimo vicesimo nono. Mense aprilis indictione septima.
+ Signum Manus mee predicti Tancredi cupersani.
+ Signum propriis manibus benedicti stratigote.
+ Ego qui supra marchisius Iudex.
+ Signum propriis manibus sassonis vicecomitis.
+ Signum propriis manibus osmundi militis.
121
+ Signum propriis manibus henrici militis.
+ Signum propriis manibus Andree capud torti.
+ Signum propriis manibus pauli filii mingi.
+ Signum propriis manibus Ioannis spolitini.
+ Signum propriis manibus benedicti spolitini foresterii.
+ Signum propriis manibus dopnelli foresterii.
|