23
+ CUM DEUS OMNIPOTENS PER INFINITAM MAIESTATIS
SUE CLEMENCIAM MULTIMODAS RERUM VARIETATES FECISSET
ET HOMINEM PRO VITE CELESTIS RESTAURACIONE CONDIDISSET
ET ILLE DIABOLICO SUASU A CONDITORIS SUI MANDATIS
IN PECCATUM DECIDISSET PATERNA PROVIDENCIA FILIUM
SUUM AD PRIMI TERRIGENE PECCATUM ABOLENDUM IN
TERRAM MISIT; QUI POST SUAM PASSIONEM ET AD CELUM
REMEACIONEM PRO HUMANORUM CORPORUM MUNICIONE ET
ANIMARUM REDEPTIONE ECCLESIAM SIBI IN TERRA CONSTRUI
JUSSIT; CUI QUIA NOS IPSO MONENTE TRIBUTUM PERSOLVERE
JUBEMUR EGO RICARDUS DEI GRACIA CAPUANUS PRINCEPS
SANCTI PETRI AC SANCTI LAURETII CENOBIO IN TERCIA PARTE
ADVERSI MILIARII SITO ATQUE ABBATI RADULFO SUISQUE SUCCESSORIBUS
DO ET CONCEDO DECIMAM PORCIONIS MEE QUAM
TENEO SUPER FLUMEN VULTURNUM; IN CASTELLO SCLAVIUM;
IN ARNONE; IN ROSELLO; IN ODORICIS; USQUE AD CASTELLUM
MARIS; DECIMAM ANNONE TERRE QUE MICHI ACCIDIT. ET
VINI ARBORUM; ET EA DICTIONE. HOC DO ET CONCEDO. UT SI
QUIS CALUMPNIARE PRESUMPSERIT; PRIMUM IRAM DEI INCURRAT.
ET QUOD PECIERIT NON ADQUIRAT. ET UT HEC KARTULA
FIRMIOR SIT; PROPRIA MANU EGO EAM FIRMAVI + FACTA EST
HEC DONACIO KALENDAS MAJ. IN ILLO ANNO QUO OBIIT KENRICUS
REX GALLIE PHILIPO FILIO EJUS IN REGNO ILLI SUCCEDENTE.
ATQUE NICOLAO PAPA ROMANE ECCLESIE PRESIDENTE;
RICHARDUS PRINCEPS +
|