34 
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino 
nostro basilio magno imperatore anno quadragesimo septimo sed et 
constantino frater eius magno imperatore anno quadragesimo quarto die 
primma mensis magii indictione quinta neapoli: Certum est me petrum 
filium quondam leoni qui nominatur betrano cum voluntate maria coniugi 
mea commanentes autem in loco qui nominatur pumilianum quod est foris 
arcora dudum aqueductus A presenti die promptissima volumtate venumdedi 
et tradidi vobis stephano filio quondam ursi qui nominatur saracino 
et maria hoc est iugales de memorato loco pumilianum idest integra una 
petia de terra mea qui nominatur at illu biniale posita in memorato loco una 
cum arvoribus et introitum suum et omnibus sibi pertinentibus quod sunt 
per passi modia dua et medium at passum ferreum sancte neapolitane ecclesie: 
et coheret sibi ab uno latere terra guiselgari de memorato loco 
et de alio latere terra monasterio sanctorum theodori et sebastiani et de 
uno capite terra ursi thii mei et de alio capite terra gueri de memorato 
loco: unde nihil mihi exinde aliquod remansit aut reserbabi nec in aliena 
cuiuxque personas quod absit comisi aut iam comicto potestatem set a presenti 
die et deinceps prenominata memorata integra petia de memorata 
terra una cum arvoribus et introitum suum et omnibus sibi pertinentibus 
quod sunt passi modia dua et medium at passum ferreum sancte neapolitane 
ecclesie sicuti vobis illos per memorates coherenties insinuabi sicut 
superius legitur a me vobis sit venumdatum et traditum in vestra vestrisque 
heredibus sint potestate que exinde facere volueritis av odierna die semper 
liberam habeatis potestatem et neque a me memorato petro cum volumtate 
memorata coniugi mea neque a nostris heredibus nec a nobis personis summissis 
nullo tempore numquam vos memoratis iugales aut vestris heredibus 
quod absit abeatis exinde aliquando quacumque requesitiones aut molestia 
per nullum modum nec per summissas personas a nunc et in perpetuis 
temporibus insuper et av omnis homines homnique personis homni tempore 
ego et heredes meis vobis vestrisque heredibus exinde in omnibus 
antestare et defensare debeamus propter quod accepi a vobis exinde in in 
35 
presentis in omnem decisionem seu deliberationem idest auri tari sidecim 
sicut inter nobis combenit Si autem ego aut heredes meis aliter fecerimus 
de is homnibus memoratis per quobis modum aut summissas personas tunc 
compono ego et heredes meis vobis vestrisque heredibus auri solidos biginti 
bythianteos et ec chartula ut super legitur sit firma scripta per manus 
leoni curialis per memorata indictione + 
hoc signum + manus memoratis iugales quod ego qui memoratos pro 
eis subscripsi et memorati tari 
+ Ego iohannes Curialis testi subscripsi et memoratos tari confessus 
percepisse + 
+ Ego stephanus scriniarius: testi subscripsi: et memorati tari confessus 
percepisse + 
+ Ego gregorius filius domini petri testi subscripsi et suprascripti tari 
confessus percepisse + 
+ Ego leo Curialis Complevi et absolvi per memorata quinta 
indictione +
  |