|
299
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione
eius millesimo septuagesimo nono, temporibus domni
Robberti gloriosi duci, mense nobembri tertia indictione.
Ideoque nos Grimohaldo filius Madelmi monachi seu et nos Iohanne,
qui sumus pater et filii et sumus commorantes de castello
Laurine, quoniam cepimus cogitare que Dei sunt iudicia quomodo
in vitam eternam introire et per magna clementia Dei
complacuit nobis dare atque tradere omnibus rebus nostris substantiis
in una ecclesia vocabulum Sancti Simeonis, id est vineis et terris
et caseis et casalini intus vel foris de montibus quam et de
silbis pascuis de omnia et in omnibus quantum habere visi sumus
in totis pertinentiis Laurinensis de animalia maiori vel minori, sceptuamus
inde de ipsa nostra sortione nos iamdicti Iohannes
inclitam quartam quod traditam habeo at Grima uxor mea in
alia die nuptiarum quando eam michi in coniugio copulavi, et
iamdictam nostram sortionem de ipsa ecclesia constructam et
edificata est in loco ubi Fragina dicitur, et modo congruum nobis
est vona etenim nostra voluntate et per vona convenientia insimul
per hanc videlicet cartulam pro Deo et mercedis anime nostre
300
dare atque offerire in ecclesia Sancti Magni ubi Toranu dicitur,
quam et vobis domno Balsamo venerabili abbati una ibidem
adesset Petri filius Cancius atvocatori iamdicti monasterii. tali
vero hordine ut usque dum Deus dederit michi spatium vite potestatem
ibidem in eum vibere habere sicut unum ex ipsis fratribus
et vos iamdicti abbati faciatis vel vestros posteriores in
iamdicta ecclesia Sancti Simeonis monasterium et edificetis et concietis
cum omni vestro adiutorio et neque vos neque vestris posteriores
aliquando illum destruere debeatis, set semper permaneat
ipsum monasterium consiatum et declaramus dare in ipsa prephata
ecclesia Sancti Simeonis uno antiphonarium de die et alium de nocte
et uno liber comite et uno gestaro et psalterium uno, et omnia
et in omnibus qualiter superius scriptum est quantum dominaturi
et possessuri sumus de paterna vel materna substantia et cum
omnibus nostris muniminibus. unde pro confirmandam et staviliscendam
hanc nostra offersio guadiam nos que supra nominati Grimohaldo
et Iohanne vobis domno Balsamo venerabili abbati
quam et at supradicto atvocatori dedimus et mediatoribus vobis
posuimus Iannaci filius Iohanni presbiteri et Leo filius Constantino,
et per eadem guadia et mediatores obligamus nos vel
nostris heredibus quod, si suprascripta vel ex eis quicquam dirrumpere
aut removere presumpserimus, componere vobis
iamdicto abbati quam et at vestris posterioribus aurei solidi
constantinati quinquaginta et omnia suprascripta semper firmiter
permaneat. Et hanc cartulam scribere rogavimus et quidem
Maurus presbiter et notarius. S.
+ Ego qui super Iohanni de Cassano.
+ Ego Sisamo clericus.
| |