|
342
+ In nomine Domini. Anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi
millesimo nonagesimo primo, mense februarius, quintadecima indictione. Ego
Henricus qui et Riccardo me vocor, :filius cuiusdam Iohanni quem Barbara
monacha nutribit, eo quod intus civitatem Abellini ante Amatus et Iohannes
iudicibus declaro me abere una pecia de rebus, qui est castanietum et terra
in loco Baneolu, ubi Albanieta dicitur, pertinentem michi a supradicto genitore
meo et da genitrice mea et per rationem meam; et congruum michi est illut
vindere Niceta presbiteri, :filio Constantini qui fuit presbiter et qui fuit ortus ex
genere Grecorum. Quapropter ego qui supra Henricus qui et Riccardo me
vocor, ideo sicut michi congruum est, bona etenim mea voluntatem et per anc
quoque videlicet cartula vendidi tibi iamdicto Nicete presbiteri totam et integram
iamdicta pecia de rebus mea, qui est castanietum et terra quod superius
patefeci pertinentem abere in iam dicto loco, ubi Albanieta dicitur, sicut
videtur esset per :finis et mensurie sicut hic supter per ordinem legitur: de
suptana parte :fine rebus Stephani germani meo sicut termiti decernunt, sunt
344
passos viginti duobus et pedes tribus; de alia parte fine rebus similiter predicti
Stephani germani meo sicut termiti decernunt, ex ea parte sunt passos
centum sexaginta et octo; de super capite fine rebus domnica sicut termiti a
ipsa serra decernunt, sunt passos triginta et sex et pedes tribus; de alia parte
fine rebus de heredes Adelferi filii Dauferi sicut termiti decernunt, sunt passos
centum sexaginta et unum; totum vero mensuratum ad passo iusto et ipse
passo abet quinque pedes et uncie duobus, et talis est ipse pedes quantum ista
cartula in capite videtur esset lata. Infra omnes iamdictas finis et predicte
mensurie, sicut superius legitur, totam et integram ipsa iamdicta pecia de rebus
mea tibi iam dicto Niceta presbiteri vendidi una cum inferius et superiusque,
cum viis et anditis suis, cum aquis et cum omnibusque suis pertinentiis,
ad semper abendum et possidendum tu qui supra Niceta presbiter et tuis
heredibus et faciendum exinde omnia quodcumque volueritis sine contradictionem
meaque Henrici, qui et Riccardo me bocor, et de meis heredibus, aut
sine cuiuscumque requisitionem. Simulque vendidi tibi iamdicto Niceta
presbiter ut licentiam et potestatem abeatis tu predictus Niceta presbiter et
tuis heredibus et homini et missi vestri ire et redire per ipsa via nostra
communem, qui nobis dedit iamdictus Adelferi, filius supradicti Dauferi, per
rebus suas sicut moniminas nostra continet da via puplica et usque in rebus
supradicti Stephani et Otoni et Risi germani mei, quod a me eorum in sortem
evenit et per rebus ipsorum supranominati germani mei usque in ipsa iamdicta
pecia de rebus tuaque Nicete presbiteri, quod ego tibi vendidi ut omni tempore
inde ire et redire debeatis da via puplica et usque ad ipsa iamdicta rebus
tua cum iustis vestris utilitatibus, sicut ipsi supradicti germani mei inde ire
et redire debunt; denique et potestatem abeatis tu predictus Niceta presbiter
et tuis heredibus et homini et missi vestri omni tempore ire et redire per ipsam
rebus de ipsi supranominati germani mei da ipsa iamdicta pecia de rebus tua
et usque ad ipso ribiatello, qui badit per pedes de ipsam rebus de ipsi
supradicti germani mei, et de ipsa aqua de eodem ribiatello auri re ad sufficiendum
et utilitatibus vestris ibidem peragendum; et ipsi supradicti germani mei
et illorum heredibus et homini et missi eorum potestatem abeat et abeat via
per ipsam rebus tua, quod ego tibi vendidit infra supradictas finis et mensurie
erga rebus supradicti Stephani germani meo, ut potestatem illis abeat sicut
dixit per ipsa via ire et redire da ipsam rebus eorum et usque in ipsa iamdicta
serra, que est rebus domnica cum iustis suis utilitatibus. Unde pro cuncta
eadem mea venditione confirmandum adque constabiliscendum continuo recepit
exinde a te predicto Niceta presbiter pretium solidi sclifati numero decem
et octo et tari duodecim, per unumquemque solidum ana tarenos sidecim
de auro boni Amalfitaniski, que inter nobis combenit, finita est ipsa mea
venditio. Et unde obligo me ego qui supra Henricus, qui et Riccardo me vocor,
345
et meis hobligo heredibus tibi iamdicto Niceta presbiteri quam et ad
tuis heredibus obligo me integram predicta mea venditione, velut prelegitur,
anti stare et defendere nos vobis ab omnibus hominibus ab omnibusque partibus
et da parte de ipsa uxore mea et da omnes homines, qui pro parte eius exinde
vobiscum causaberint; denique et quando volueritis per vos ipsis exinde fieri
auctori vel defensori venit tu predictus Niceta presbiter vel tuos heredes ad me
predictum Henricus, qui et Riccardo me bocor, vel ad eredes meos, et nos vero
remittimus aput vos per omnes vices ipsa moniminas ex predicta rebus continentes
et pertinentes, quod ad communem abeo cum supradictis germanis mei, ad
abendum vos illam per dies triginta ad causandum cum vestris causatoribus et
finem faciendum, et sic sciatis exinde per vos auctori et defensori, et liceat
vos exinde cum vestris causatoribus causare cum ista cartula et cum ipsa moniminas
ex predicta rebus continentes et pertinentes vel cum qualemcumque
monimen exinde abere potueritis et per vos defensori essere et per vos ipsis illut
vobis defendite, sicuti nos facere debuissemus, et securiter possidete; et
si in qualicumque homo suspectum abueritis ut monimen ex predicta rebus
continentem et pertinentem abeat, potestatem abeatis cum illum causare et
contendere et ipsa moniminas aput vos recolligere et pro defensionem illam
abeatis, sicut supra legitur, et omnem combenientiam vel diffinitione quod de
ipsam rebus et de ipsa moniminas feceritis omni tempore firmum et stabilem
esset permaneat sine mea et de meis heredibus requisitionem, et semper post
ipsi dies triginta finem facta remittite aput me vel aput meos heredes ipsa
moniminas, quod nos vobis dederimus, sicut supra legitur, salbam talem qualem
nos illam vobis dederimus. Quod si taliter, ut dictum est, ego et meos heredes
illut tibi Nicete presbiteri tuique heredibus non defensaberimus, aut si nos
ipsis exinde tecum predicto Niceta presbiter aut cum tuis heredibus causare
aut contendere que si erimus volendum exinde vobis aliquit tollere aut contrare
vel amminuare, aut de vestra substraere proprietatem et dominatione
per quambis modis; ideo ante omnia quinquaginta solidi aurei constantinati boni
ego qui supra Henricus, qui et Riccardo me bo cor , et meis heredibus tibi
iamdicto Niceta presbiteri tuique heredibus pena componere obligabi; et in
antea per inbitis illut vobis defensemus semper velut prelegitur per iamdicta
pena obligata. De qua per bonam combenientiam ego qui supra Henricus, qui
et Riccardo me bocor, guadia tibi iam dicto Nicete presbiteri dedi et mediatorem
tibi posui me ipso, et per ipsa guadia obligo me et meos heredibus tibi
iamdicto Niceta presbiteri tuique heredibus ut hec predicta mea venditione,
uti prelegitur, antistemus et defensemus nos vobis secundum legem ab omnibus
hominibus ab omnibusque partibus et da parte de ipsa uxore mea et da omnes
homines, qui pro parte eius exinde vobiscum causaberint, sicut supra vobis
obligati sumus per supradicta guadia et me ipso mediatore et pena obligata.
Quam te Sparanus clericum et notarium taliter scribere rogabi in Abellino,
mense et indictione. Feliciter.
+ Ego qui supra Amatu iudes.
+ Ego qui supra Iohannes ihudes.
| |