Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.233 » Pag 27 - 28

2.233
27
28

27
+ In nomine domini anno tricesimo tertio principatus domni nostri gisolfi gloriosi principis,
mense december nona indictione. memoratorium factum a me maurus atrianense filius quondam
leoni, qui dicitur pirola, eo quod ante presentia . . . pro vice mea et iohanne germanus
meus coniuntus sum cum petrus presbiter et abbas ecclesie sancti massimi et una cum eo
esset romoaldus notarius advocatorem suum ad faciendum inter nos comvenientia de rebus de
locum mairano salernitane finibus, da ribus qui dicitur arcello in pars meridie et da forino
in illa parte, ut nos ammitteremus et adcommunaremus cum pars ipsius ecclesie tota et inclita
nostra munimina quem nos inde abemus, et quanta res ibidem nobis fuit et est vel fuerit pertinentes
et omnia quantum ipsa nostra monimina continet, et ille adcommunare nobiscum una
cartula pertinentem ipsius ecclesie, quem abet da mulier nomine rosa abia nostra et una alia
cartula offertionis da (deest nomen), et de ec omnia que utrumque inter nos ammisimus, pars ipsius
ecclesie tollat et abead semper inde duobus sortionibus, et ego et ipsum germanum meum
et nostris heredibus tollamus et abeamus exinde una sorte, quod est tertiam partem. et dum talia
utrumque complacui faceremus, hec omnia nuptiandum diressimus supradicti gloriosi principi,
ut per eius solutionem anc faceremus combenientia; ille autem dedit solutionem mihi et
ad ipsum abatem faceremus ista comvenientia. et post hoc per vona comvenientia nos ammisimus
pars ipsius ecclesie in ipsa rebus et in tota ipsa nostra monimina cum omnia quantum
continet et pars ipsius ecclesie ammisit nos in ambo ipse cartule, sic tamen ut de ec omnia
suprascripta communiter inde causemus cum hominibus, qui de ipsa rebus retinunt absque
omni colludio usque ad veram et diffinitam legem; et si sacramentum inde ceciderit ad pars
ipsius ecclesie vel nostra, nos autem et nostris heredibus sacramentum ipsum demus et persolbamus,
et quodcumque de ec omnia suprascripta adbincere potuerimus et quodcumque per
quabis modis inde tulerimus, pars ipsius ecclesie tollat et abead inde duobus sortionis, et ego
et ipsum germanum meum et nostris heredibus tollamus inde tertiam partionem. unde pro
taliter per vona combenientia guadia mihi ipse abbas una cum ipsum suum advocatorem dedit
per absolutione ipsius gloriosi principis, et mediator mihi posuit petrus atrianense filius leoni
qui dicitur de sassa; et per eadem guadia obbligabit se ipse abbas et suis successoribus et
pars ipsius ecclesie omni tempore permanendum in suprascripta comvenientia, et si ibi noluerit
permanere et quesierint eos remobere aut contrare, componere obligabit se suisque successoribus
28
et pars ipsius ecclesie nobis nostrisque heredibus triginta solidos costantinos. illut autem
qui est illa parte de ipso ribus arcella, sicut iam inter nos diffinitionem factam abemus, sic
fiad inter nos omni tempore, et quanta res modo in eodem loco retinet pars ipsius ecclesie,
abeant illut sibi. et hunc brebem scripsi ego madelmus notarius qui interfui.
+ ego ademari
+ ego alfanus.
+ ego adelferi me subscripsi
+ ego petrus
+ ego arechisi.
Torna all'inizio