Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 08 » 8.1301 » Pag 129 - 130

8.1301
129
130

129
+ In nomine domini octabodecimo anno principatus domni nostri Gisulphi gloriosi principis,
mense decembri, tertiadecima indictione. Ante me siconem comitem et iudicem fotinus
grecus filius quondam leonis, qui dicebatur carnara, coniunctus est cum petro neapolitano filio
quondam stefani, et sicut ipsi fotino congruum fuit sua voluntate per convenientiam per hanc
cartulam venumdedit ipsi petro, pro parte sua et pro parte petri generi sui filii quondam domnini,
integram terram cum casa et terram vacuam simul coniunctas quas habet foris et propinquo
hanc civitatem ultra et prope ribum qui dicitur basanola, quas diximus esse per fines
et mensuras, iusto pede manus hominis mensuratas. A parte meridiei finis via, mensurati pedes
secus ipsam casam et terram vacuam, pedes decem et quattuor uncias; a parte orientis finis
sicut ..… fabrita aliorum discernit, et pedes viginti sex minus duas uncias; a parte septemtrionis
similiter finis aliorum, indeque sunt pedes quattuordecim. A parte occidentis sunt
pedes viginti sex minus uncias duas cum omnibus que intra eas sunt cunctisque suis pertinentiis
130
et cum vice de ipsa via. Ea vero ratione, ut semper integra suprascripta venditio, qualiter
suprascriptum est, sit in potestate ipsorum petri et petri et heredum eorum, et liceat illos
et illorum heredes de eo facere quod voluerint. Et pro parte confirmationis uius venditionis
ipse fotinus suscepit ab ipso petro, pro parte sua et ipsius generi sui, statutum
pretium auri tarenos nonaginta duos in omni deliberatione, sicut inter eos convenit. Et per
convenientiam ipse fotinus guadiam ipsi petro pro parte sua et ipsius petri generi sui dedit,
et fideiussorum ei pro sua et illius parte posuit iohannem atrianensem qui dicitur sirrentinum
filium quondam ursi, et per ipsam guadiam ipse fotinus obligat se et suos heredes semper defendere
ipsi petri et petro et eorum heredibus de integra venditione suprascripta per hos fines
et mensuras: a parte meridiei pedes quattuordecim et medium; ab ipsa parte orientis pedes
viginti sex minus duas uncias; ab ipsa parte septemtrionis pedes quattuordecim: ab ipsa parte
occidentis pedes viginti sex minus uncias duas ab omnibus hominibus. Et eo quod remanet
ex suprascripta venditione in ipsa parte orientis defendant ipsis petro et petro et eorum heredibus
ab omnibus hominibus, quibus per ipsum fotinum et eius heredes illud vel ex eo quomodocumque
datum aut alienatum paruerit, vel que pro eorum parte et datum quascumque
causationes de eis preposuerint. et ipse fotinus tribuit ipsi petro licentiam, ut quando ille et
ipse alius petrus et eorum heredes voluerint, potestatem habeant illud per se defendere, qualiter
voluerint, cum omnibus muniminibus et rationibus quas de eo ostenderint. et si, sicut superius
scriptum est, ipse fotinus et suos heredes ipsi petro et petro et eorum heredibus non adimpleverint,
et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumserint, per ipsam
guadiam ipse fotinus obligat se et suos heredes componere ipsi petro et petro et eorum
heredibus quinquaginta auri solidos constantinos; et ut suprascriptum est adimplere. Tantum
amodo et usque in nativitate santi iohannis babtiste de mense iulio primo venturo ipsi socrus
et gener et eorum eredes dimittant residere in suprascripta casa nicolaum filium quondam (deest
nomen) qui nunc ibi residet et eius heredes, et facere ibi omnes suas utilitates iusta ratione.
ad ipsa nativitatem licentiam habeant ipse nicolaus et eius eredes inde exire cum omnibus rebus
suis quas ibi abuerint et ducerent, quo vellent: et nunc ipse fotinus et suos heredes remittere
ipsi petro et petro et eorum eredibus totam suprascriptam casam conciatam quale nunc est et
inclita suprascripta terra, ad faciendum de eo illi et eorum eredibus quod voluerint, sicut suprascriptum
est. et taliter tibi iohanni notario scrivere precepi.
+ Ego qui supra sico comes et iudex.
Torna all'inizio