Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1163 » Pag 174 - 175

7.1163
174
175

174
MCLXIII
A. D. 1052
+ In nomine domini tricesimo quarto anno principatus domni nostri guaimarii gloriosus
princeps, et tertiodecimo anno ducatus eius amalfi et sirrenti, et decimo anno principatus
et ipsorum ducatuum domni gisulfi eximii principis et ducis filii eius, mense februarius,
quinta indictione. Memoratorium factum a me alferius diaconus et archipresbiter et abbas
ecclesie sancti maximi, eo quod ante idoneos homines tradidi romoaldi, filio quondam
Iohanni clerici de locum nucerie, una pecia de terra bacua, quod pars predicte ecclesie
abet in locum nucerie, ubi dicitur ad campum maiori, et est per finis et mensuras: ab
oriente passi quinquaginta quattuor: a septemtrione passi triginta duo: ab occidente passi
quinquaginta octo: a meridie passi triginta tres iusto passu homini mensuratos, et est ipsa
175
pecia ex omni parte fine predicte ecclesie. ec vero ipsa pecia per suprascripte finis et mensurias
inclitum illud ipsius romoaldi tradidi tali hordine, ud amodo et usque duodecim
anni completi ipso romoaldum et eius eredes illut tenere, et lavorare, et seminare per
omne annum, sicut meruerit, de quale semente per annum ividem meruerit, et ipsi lavori
per annum illis boni zappare et cultare bonum, sicut meruerit; et amodo et usque
ipso constitutum conpletum per omne annum per tempore de aree faciant illis me, seu
pars predicte ecclesie scire ud ividem pergamus aut dirigamus missum nostrum, et illis
ante ipsum missum nostrum lavore, quem in ipsa traditione abuerint, illis illum metere
et ad area ivique illum adunare et tritulare, et ad palea bonum illum conciare, sicut
meruerit, et quicquit bictaleum inde exierit, totum illis sivi abeant et deant inde nobis
terraticum secundum consuetudinem de ipso locum, et illis ipsum missum nostrum nutriant
secundum illorum possivilitatem, et equos de ipso misso nutriant ad palea et ad
ordeum; et quando ividem perrexero ego seu pars predicte ecclesie in locum nucerie, illis
nos notrire secundum illorum possivilitate, et equos nostros nutriant ad palea et ad ordeum;
et amodo et usque ipso constitutum conpletum per omnem annum illis tota suprascripta
traditione abeant seminatum de quale semente per annum ividem meruerint; et
si per omnem annum illis tota suprascripta traditione non seminaberint, tunc ego seu
pars predicte ecclesie potestatem abeamus ad illis tollere et facere exinde omnia quod
boluerimus, et potestatem abeamus illis pingnerare omnis illorum causa sine illorum contrarietate,
ed ad ipso costitutum conpletum licead illis inde exire cum omnis illorum causa
mobilia, et inclita suprascripta traditione perveniant ad potestatem nostram, faciendum
que boluerimus; quod si taliter omnia suprascripta per supradictum hordinem non adimpleverint
et aliquit inde contradixerint, per conbenientiam componere obligavit se et suos
eredes nobis, seu in partem predicte ecclesie, quinquaginta auri solidos constantinianos,
et omnia suprascripta nobis conplirent: et oc memoramus pro omnia suprascripta nobis
adinplendum guadia michi ipse romoaldus dedi et mediatorem michi posui seipsum; et
per ipsam guadiam obligavit se et suos eredes, ud omnia suprascripta nobis conplirent
per suprascripta guadia et obligata pena, quod scripsi ego petrus notarius.
+ Ego alderissi notarius me subscripsi.
+ Ego Iohannes notarius me subscripsi.
Torna all'inizio