Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 04 » 4.572 » Pag 51 - 53

4.572
51
53

51
+ In nomine domini sextodecimo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis,
mense ianuarius, tertia indictione. memoratorium factu a nobis grimoaldus filius meroaldi,
et iohannes et petrus germani filii quondam boniczi, eo quod ante subscripti testes
per bona combenientia ad laborandum et pastenandum tradidit nobis maio presbiter et
abbas ecclesie sancti maximi, una cum ipso abbate adesset romoaldus comes, qui est adbocator
et unum de dominii ipsius ecclesie, de rebus quod pars ipsius ecclesie abet a super
mairano illa pars flubio forino per finis et mensurie: a pars septemtrionis fine ipsius ecclesie,
sunt exinde passi sexaginta: de super parte similiter fine ipsius ecclesie, et inde
passi septuaginta: de pede fine bia, sunt exinde passos octoaginta: a pars meridie fine
sicut ascendit medio ipso serrone. per iamdicte finis et mensurie inclitum illut nobis ad
pastenandum binea et arbustum tradidit; seu et tradidit nobis una pecia de terra bacua
qui est iscla, ut ibidem pastenemus cannietum et salicetum qui est ista pars ipso flubio, ut
tota ipsa rebus, ut superius legitur, nostre potestatis teneamus et dominemus, et fobeas et
omnis nostre utilitatis ibidem faciamus iusta ratione, et in ipsa rebus reditum faciamus, et
ibidem resideamus et abitemus, et quantum frudium et binum et canne et salici amodo et
usque quinque anni inde tollere vel abere potuerimus, totum nostre sint potestati, et nullam
inde nobis tollere querad: preter demus inde terraticum de ipso arbustum, sicut consuetudo
est; et amodo et usque decem anni completi abeamus in tota supradicta terra per ipse finis
et mensurie et in ipsa iscla arbustum et binea facta de bono bitineo et cannietum et salicetum,
sicut de tantos annos locus ipse meruerit, ut bene paread laboratum et cultatum et
surtum de super et de subter: seu et de quantum extra ipsa mensuria in supra per ipso
plaiu, ut coniuntum fiad, totum pastenare potuerimus, sibe binea et arbustum, potestatem
abeamus; et da completi ipsi quinque anni in antea omni tempore nos et nostros
eredes tota supradicta rebus laboremus annualiter, et cultemus eos et studiemus, sicut
locus ipse meruerit, ut proficiad et non disperead, et annualiter rebus ipsa bindemiemus
et faciamus scire per tempore ipsum abbatem vel pars ipsius ecclesie, ut ibidem dirigad
missum suum, et totum ipso binum ibidem ad palmentum et poma exinde in tertiam partem
illut inter nos dibidamus; similiter et ipse canne et salices per annum abscindamus,
et in tertiam partem illut inter nos dibidamus: missum predicte ecclesie tollad exinde tertiam
52
partem, et nos due sortis; similiter et de quante quertie ibidem sunt, et de quante
extra ipsa mensuria, salbe ille faciamus, et annualiter ille colligamus, et tertiam partem
ibidem ad missum eorum inde demus, et due sortis exinde nobis abeamus; et nos ipsum missum,
dum ibidem steterit pro ipse bindemie, nutriemus secundum nostra possibilitatem,
et palmentatica eorum demus; et de quod in ipso arbustum annualiter seminaberimus, demus
inde in pars ipsius ecclesie terraticum secundum consuetudinem de ipso locum, et in
capite de ipsa rebus, de illut que non pastenaberimus usque in serra de ipsum monte, licentiam
abeamus illut laborare, usque dum parutus fuerit, ut illut ad pastenandum dandum
benerit, et demus inde in pars ipsius ecclesie, sicut consuetudo est, et ipsa sortione
de ipso binum, quod ad pars ipsius ecclesie inde ebenerit, nos illum reponamus in organea,
quod pars ipsius ecclesie nobis adsingnaberit, et per nos fiad bona conciata, et ipso
binum ibidem mittamus et salbum illum faciamus, usque dum pars ipsius ecclesie inde
tulerit, absque degeneratione et ingne et mures; tamen ad completi amodo decem anni
abeamus tota ipsa terra operata et facta binea, et cannietum, et salicetum, et pomis, seu,
sicut diximus, arbustum vel pomis, totum bonum, surtum et laboratum, sicut de tantos
annos meruerit et loci illius est consuetudo, alio sic abeamus illut quod ibidem extra
ipsa mensuria pastenaberimus, bonum factum et surtum, et eos totum in suprascripta
ratione teneamus et dominemus, et amodo et omni tempore pars predicte ecclesie eiusque
rectores defensare nobis nostrisque eredibus inclita suprascripta tradictione cum bice
de bia sua da omnis omines omnique partibus. tamen potestatem abeamus de ipse quertie,
que infra ipse tradictiones sunt, et que extra ipsa mensuria, que abte sunt, inde scampemus
et troncemus ille, sicut meruerit, et bites ibidem, sicut meruerit, pastenemus in
suprascripto ordine operatum abeamus cum totum ipso aliut que diximus, et eos totum
laboremus et teneamus in suprascripta ratione et non illut nobis tollere aut contrare: tantum
sceptuabi exinde ubi non potuerimus in ipsa rebus pastenare pro petra inmobilis, ut
nullam siamus inde eorum culpabiles, set soluti inde maneamus sine calumnie; seu et daret
nobis omni tempore biam ad fontana qui est in rebus ipsius ecclesie de illuc, ut iusta
ratione ad ipsa fontana ingredere et regredere possamus cum nostre congruitati, et aqua
exinde auriamus et portare quanta boluerimus; et quale tempore da ipsi decem anni in
antea ipsa rebus tenere et laborare non boluerimus, licead nos inde exire, cum omnis nostra
53
causa, et inclita ipsa rebus laborata et clusa remittamus illam ad potestate ipsius
ecclesie, ad faciendum que boluerint; seu et si de hac terra salernitana exierimus pro
quacumque causa, et infra tribus anni non redierimus, licead pars ipsius ecclesie de ipsa
rebus facere quod boluerint; et si infra tribus anni redierimus et boluerimus rebus ipsa
tenere in suprascripto ordine, inclitum illut perbeniad ad nostra potestatem, ad tenendum
illut in suprascripta ratione; et ipso annum quod redierimus, si laboratum illut inbenerimus,
licead ille inde tollere ipso annum totum ipso frudium, et licentiam abeamus de
ipso monte predicte ecclesie lingna abscidere iusta ratione pro ipsa rebus, et alie utilitatibus
in ipsa rebus faciendum amodo et usque ipsi decem anni. Ec suprascripta rebus,
quod superius diximus, in suprascripto ordine nobis abeamus nos germani et nostris eredibus
teneamus illut medium, et ego nominatus grimoaldus et meos eredes medium. Unde
in eo ordine per bona combenientia guadia nobis ipse abbas cum predicto adbocatorem
dederunt, et mediatorem nobis posuerunt iaquintus clericus filius quondam gaudiosi; et
per ipsa guadia obligabit se ipse abbas et successores suos et pars ipsius ecclesie, ut si
aliquit de omnia suprascripta contradixerit, et taliter nobis nostrisque eredibus non adinpleberit,
componere obligabit se et successores suos et pars ipsius ecclesie nobis nostrisque
eredibus quinquaginta auri solidos constantinos. verumtamen ec suprascripta rebus que supradictum
est, mensurata fuit ad iusto passum omini. verumtamen memoramus, quia in
suprascripta tradictione amodo ibidem reditum et casa ibidem faciamus, et ibidem resideamus
et abitemus, et per tempore ipsa bucte cum ipso binum sortionem ipsius ecclesie ibidem
mittamus et salbum faciamus, sicut dictum est, et fiad ipsa bucte quod nobis adsingnaberint,
bona da binum, et totum illut que extra ipsa mensuria pastenaberimus, rectum
ascendamus da ipsa mensuria pastenandum usque in ipsa serra. et hunc brebem scripsi ego
ademari notarius qui interfui.
+ Ego qui supra maio presbiter et abbas
+ Ego petrus presbiter et primicerius
+ Ego grimoalt
+ Ego cicerus notarius me subscripsi
+ Ego ioanne.
Torna all'inizio