Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 09 » 9.127 » Pag 373 - 374

9.127
373
374

373
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno vero ab
incarnatione eius millesimo septuagesimo tertio et tricesimo
primo anno principatus domni nostri Gisulphi gloriosi
principis, mense maio decima indictione. Dum in sacro
Salernitano palatio coram presentia suprascripti domni nostri
serenissimi et a Deo conserbati principis essem ego Petrus
iudex et plures more solito circa eum essent fideles,
tunc ipse domnus princeps, inspirante sibi Deo, a quo
bona cuncta procedunt, pro amore eiusdem domini et redemtoris
nostri Iesu Christi et salutis anime sue et anime
domni Guaimarii invictissimi principis et ducis genitoris
sui et per intercessionem domni Leonis venerabilis abbatis
monasterii Sancte et individue Trinitatis, quod conditum est
foris hac Salernitana civitate in loco Metiliano, spiritualis
patris et oratoris sui, sicut ei placuit, sua bona voluntate, per
hanc cartulam optulit in ipso monasterio de rebus sue reipublice
pertinentibus in finibus Lucanie integram ecclesiam vocavulum
Sancti Nykolai, que constructa est ubi Serra Mediana
dicitur, cum omnibus stabilibus in quibus ipsa ecclesia constructa
est et eidem ecclesia pertinentes sunt, que sunt per fines
quemammodum precepta ipsius ecclesiæ continunt: videlicet
de una parte erga ipsi Staibani quomodo serra discernit
et pergit rectum in locum ubi dicitur Cirasu; de alia
parte ascendente per vallonem qui dicitur Scuru et rectum
ascendente in serra que est in fine de terris quas tenuit
374
Leo filius Constantini, et quomodo vadit per viam in aqua
que dicitur de Turre, cum omnibus que intra ipsam ecclesiam
et iamdictas res per iamdictas fines sunt cunctisque suis
pertinentiis et qualiter usque nunc rectores ipsius ecclesie easdem
res tenuerunt et cum vice de viis suis et cum omnibus
muniminibus et rebus mobilibus ipsi ecclesie pertinentibus. ea
ratione ut semper sint in potestate ipsius domni abbatis
et successorum eius et partium ipsius monasterii, et liceat ipsum
domnum abbatem et successores eius et partem
predicti monasterii de eis facere quod voluerint rationabiliter.
et per convenientiam ipse domnus princeps sua benignitate
obligavit se et partem sue reipublice semper defendere
ipsi domno abbati et successoribus illius et parti ipsius
monasterii integrum illiud quod in ipso monasterio sicut suprascriptum
est optulit ab omnibus hominibus, et ipse domnus
princeps tribuit ipsi domno abbati licentiam ut,
quando ille et successores eius et pars ipsius monasterii voluerint,
potestatem habeant illiud per se defendere qualiter voluerint
cum omnibus muniminibus et rationibus quas de eo
ostenderint. et si sicut superius scriptum est ipse domnus
princeps et pars sue reipublice ipsi domno abbati et successoribus
illius et parti ipsius monasterii non adimpleverint
et suprascripta vel ex eis quicquam remobere aut contradicere
presumpserint, per convenientiam sua voluntate ipse domnus
princeps obligavit se et partem sue reipublice componere
ipsi domno abbati et successoribus eius et parti ipsius
monasterii trecentos auri solidos constantinatos et sicut
superius scriptum est adimplere. Et taliter tibi Iohanni
notario scribere precepi. S.
+ Ego qui supra Petrus iudex. S.
Torna all'inizio