Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.105 » Pag 134 - 134

1.105
134
134

134
+ In nomine domini octabo decimo anno domni waimari principi et imperialis patricius et
secundo anno domni waimari principi filius eius, mense magius duodecima indictione. dum ante
nos andreas abbas et electus et castelchis seu lando gastaldeis et iudicibus coniuncti fuisset
angelo presbiter et abbas rector ecclesie sancti maximi cum traselpotu adbocatore suo, simul et
ibi ante nos benit mulier nomine erchensenda filia ermeperti cum radoaldo, qui vir erat ipsius
erchensende, primis ipse angelo abbas cum ipso adbocatore suo dixerunt, ut iam ante hos tempus
dedisset ipse ermepertus, qui pater fuerat ipsius ercensende, in manum eidem angeli abbati
omnibus rebus substantiis que fuit ursi filii radeprandi de nuceria de loco nobara, quod ipse
ursus per scriptum in manum miserat eidem ermeperti patri ipsius ercensende, ut pro anima eius
ipso dare ubi ei bene conparueri, quam et ipso scriptum, quomodo ipso ei in manu miserat, ibi
ostedit. dum relectum est scripto ille, nos iudicibus interrogabimus ipsa ercensenda et ipso
radoaldus qui vir et tutor erat ipsius ercensende, quod exinde respondit ipsa ercensenda pariter
cum ipso radoaldo vir et tutore suo manifestaberunt, ut berum esset, qua ipse ermepertus pater
eiusdem ercensende omnibus rebus substantiis ipsius ursi in manum dedisset ipsius angeli
abbati pro anima ipsius ursi, sicut ipse scripto continebat, ut eis inde orare et orare facere. ego
dausdedi notarius ut supra novi et scribsi. actum salerno.
+ ego qui supra andreas abbas et electus
+ ego qui supra lando
+ ego qui supra castelchis me subscripsi.
Torna all'inizio