|
2
+ In nomine domini anno Vicesimo secundo domni landolfi gloriosi principis et anno hoctabo
decimo principatus domni paldolfi filii eius, mense magius quarta indictione. Memoratorium
factum a me andreas filius loperissi de hoc quod intus civitatem abellini ante nobiliorum subscriptorum
testium coniuncxit me in bona convenientia cum cicero filio ursi pro una cartula,
quod ei commendabit, quod commune habemus qui michi est pertinentes da domeneca monacha
filia isi, sicut in omnibus exinde una continet cartula, quod aput me firmatam reteneor; et ipsa
cartula, ut supra diximus, quod ei recomendata abeo, quod comune abemus, continebat, quomodo
isengardo filius farecausi de loco pronella abellanense finibus una cum isenardo et cum
erfelaitio filio suo venundederat sadelfrid filio cumprandi et guandelmari filio dominici ipsam
rebus suas de loco baneo et totam ipsam rebus continebat per finis, et aliud continebat in ipsa
cartula: scripta ipsa cartula per manu ragemprandi notarius in primo anno principatus domni
nostri ursi de mense aprelis per indictione nona, et ibidem erat testis isengardo, et isenardo, et
3
urso et aliis bonis hominibus. Modo quidem ipsa cartula, ut supra declarabimus, cum alias moniminas,
qui de ipsis rebus sunt pertinentes et continentes quod comune abemus, recomando
tibi iamdicto ciceri. Unde guadia michi dedit predictus cicero et mediatorem michi posui
seipsum hoc tinore, ut qualiscumque tempore necesse nobis fuerit ad causandum ipsa cartula,
quod supra declarabimus nos et nostris eredibus ipse et suos eredes salba aput nos remitta,
ut non fiat capsata aut falsata, ut illam ad legem ostendere possamus, et post finem factam
salbe aput illis remittamus. Et si hec omnia, quomodo superius legitur, nobis nostrisque eredibus
ipse quam et suis eredibus non adimpleberit. Post hoc brebem ostensum et relectum puplice
fuerint et in antea perseveraverint, ideo ante omnia et quinquaginta solidos constantinos
nobis componere hobligabit aut illius homini, cui iste brebe in manus paruerit, et adversus nos
semper tacitis et contemptis maneant. Et oc brebe scripsi ego gaido subdiaconus atque notarius
et interfui.
+ ego ildeprandus
+ ego sasso.
| |