Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 08 » 8.1239 » Pag 7 - 7

8.1239
7
7

7
+ In nomine domini quintodecimo anno principatus domni nostri gisulfi glorioso princeps,
mense februarius, decima indictione. Ideoque ego iohannes de locum mitilianum filium quondam
iohanni, eo quod ante presentia petri iudici, voluntarie sue, et per anc cartulam venumdedit,
adque ad semper abendum, confirmo tibi maioni cognatus meus filius quondam maraldi de
locum rota inclita sortione mea de una casa fabrita conciata et cooperta, quod abeo intus atrana
de ipsa rocca sancti quirici. Ideo inclita suprascripta sortione mea de ipsa casa, cum autem
de casa et andita sua illud tibi predicto maioni venumdedit, unde nullam michi nec quartam
sice uxori mee, nec unquam hominibus nichil exinde nobis rextiti, nec dicimus remanere
sortione, set, sicut diximus, inclita ipsa sortione mea exinde tibi venumdedit, securiter et firmiter,
amodo et semper, tu et tuis heredibus eos abendum, possidendum, omnia exinde faciendum,
quod volueritis, absque omni contrarietate mea et de predicta uxore mea vel de meis heredibus,
et propter firmandam et stabiliscendam hanc suprascripta mea vindictione, nunc a presentis
recepi ego a te statutum pretium, i sunt auri tari boni triginta in omni deliberatione, sicut
inter nobis conbenit; de qua per combenientia guadia ego supradictus iohannes tibi predicto
maioni dedi, et meipsum tibi mediatorem posui, etiam et ipsa sica uxore mea, et per ipsa
guadia obligamus et nostris eredibus, amodo et semper defensemus tibi tuisque eredibus inclita
suprascripta mea vinditione, ut superius legitur; a pars iamdicte uxori mee, et da omnis cui
per nos eam datum, aut obligatum, vel alienatum paruerit; et quando tu et tuis heredibus de
suprascripta nostra vendictione per vos ipsis exinde volueritis esset auctores et defensores,
licentiam et potestatem abeatis vice vestra in omnibus exinde causare et finem facere, qualiter
volueritis, cum ista cartula, et quale alia ratione inde abere potueritis; quod si taliter omnia
suprascripta ego et meis eredibus tibi tuique heredibus non adimpleverimus, et aliquit exinde
removere aut contrare quesierimus, per supradicta guadia componere obligo me et meis heredibus
tibi predicti maioni, et ad tuis heredibus, aut cui cartula ista in manum paruerit, triginta
hauri solidos costantinos, et suprascripta nobis adimpleamus, et taliter scribere rogabi te petrum
iudicem et notarium.
+ Ego qui supra petrus.
Torna all'inizio