Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1184 » Pag 208 - 209

7.1184
208
209

208
MCLXXXIV
A. D. 1053
+ In nomine domini duodecimo anno principatus domini nostri gisolfi gloriosi principis,
mense augustus, sexta indictione. Ego iohannes clericus filius quondam ursi presbiteri
pro parte domne theodore domina mea, et relicta domni paldulfi filii bone memorie
domni guaimarii holim principis, et de filiis eorum, ad laborandum tradidi terram cum
arbustis eorum pertinentem de locum tabellaria, ubi ad sanctu vitu dicitur finibus salerni,
que est per hec finis et mensuria, iusto passu hominis mensurata: ex omni parte fine
de ipsa domina mea et de ipsi filii eius, et ab occidente abet passi sedecim, et a meridie
abet passi quinquaginta duo; ab oriente sunt passi decem et septem; A parte septemtrionis
fine limite et passi quinquaginta septem. Hec autem predicta terra per suprascriptas fines
et mensurias tradidi ante subscripti testes mirandi de locum aputmonte filii quondam romoaldi,
pro parte de ipsa domina mea et de suprascripti filii eius, eo tinore, ut semper
ipse mirandus et heius heredes ipsa tradictione teneant cum vice de via sua, et fobee et
omnis illorum utilitatis ibi faciant iusta rationem; et annualiter apto tempore ipsa tradictione
tota laborare et studiare faciant, sicut meruerit, ut semper bonum pareat laboratum
et cultatum, et qualiter cotidie proficiat et non dispereat, et arbores et vites de
bono bitinio ibidem plantent et propaginent ubi meruerit, et semper illud clusum abeant,
unde meruerit, et de aree et de vindemie semper faciant scire pars de ipsa domina mea
et de ipsi filii eius et de illorum heredes, ut ibi dirigat missum suum, et de omnia, que
ibi fecerint de subter, deant inde terraticum ad ipsum missum ibique ad area, secundum
consuetudinem de ipsum locum, et ipsum arbustum et poma que ibi abuerit, apto tempore faciant
salba et illud vindemient et colligant, sicut meruerit, et omnem vinum, quem inde
exierit, ibique portarent ad palmentum, et inclita medietate de ipso vinum, et de ipsa poma
portent ad cellarium de ipsa domina mea, indeque de ipsi monaci, et reponant illud in
organeum, quod per ipsum mirandus et per eius heredes semper fiat bonum conciatum.
209
reliquam medietatem de ipso vinum et de ipsa poma sivi abeant; et ipsum missum et
hequum suum, dum ibi steterit, nutricent, ut iustum fuerit, et palmentateca inde deant,
sicut meruerit, et omni tempore liceat pars de ipsa domina mea et de suprascriptis filiis
eius, et de illorum heredibus, perquidere ipsa rebus, et si non esset bona operata, liceat
inde pignerare usque ad legem, et in nativitas domini, et in pasca maiore salutent ipsi
seniori mei et illorum heredes, sicut meruerit, et quando ipsa tradictione tenere noluerint,
liceat illis et homines eorum inde exire cum omni causa eorum mobilia, et ire ubi
boluerint. Tantum ipsa tradictione salba et clusa et operata, quale meruerit, assignent ad
pars de ipsi seniori mei, vel de illorum heredibus. Unde in eo tinore per convenientia
guadia mihi dedit ipse mirandus pro parte de ipsa domina mea et de ipsi filii eius, et
fideiussorem mihi posuit pro illorum parte petrus castaldus filius quondam iohanni castaldi,
qui dictus est galiardu et per ipsam guadiam etc: Statuta mulcta quinquaginta auri
solidorum constantinianorum. Quod scripsi ego iohannes notarius.
+ Ego iohannes clericus et notarius qui et subscribsi.
+ Ego Alderissi notarius me subscribsi.
Torna all'inizio