+ Anno Millesimo Centesimo vicesimo septimo. Incarnato domino nostro
ihesu christo. Anno vero nono Imperante domino Caloiohanne porphirogenito.
Mense octubri Indictione quinta. Ego nicolaus presbyter filius
ursonis civitatis vigiliarum. Coram subscriptis testibus astante mecum
bassallo filio iohanni voluntarie per fustem tradens commutavi vobis datto
filio falconis monachi et smaragde filie eiusdem dattonis civitatis trani
videlicet unam pezolam meam de terra cum quattuordecim arboribus
olivarum in ea astantibus quam habeo in loco ubi dicitur susenna. E
quibus arboribus decem sunt trose quarum quattuor sunt unaquaeque cum
duobus pedibus earumdemque decem aliae quattuor sunt singulae tripedes
ex earum vero reliquis duobus sunt quadrupes. insuper etiam dedi vobis
in commutatione ipsa triginta denarios bonos de octone. Affata vero pezzola
108
terrae cum ipsis arboribus his circumgiratur finibus. Ab oriente iuxta
terram cum arboribus olivarum caroli magni filius eustasii. eiusdem civitatis
vigiliarum. A meridie a medio limite iuxta terram cum arboribus
olivarum tuam qui supra smaragdus et boliae genitricis tuae. Ab occidente
iuxta terrolam cum duabus arboribus olivarum predicti caroli magni et petraccae
fili iohannis. A septentrione demum a medio limite iuxta terra cum
arboribus olivarum stephanizi filii ursonis eiusdem civitatis trani. Iamdictae
vero commutationis accepistis a me tu qui supra smaragde medietatem
vice tua. et tu qui supra da alteram medietatem vice predicte bolie uxoris
tuae. Pro qua mea commutatione accepi a vobis in commutationem astante
mecum predicto bassallo scilicet unam pezam de terra cum arboribus
olivarum in ea astantibus non multum longe a loco pariano propinquam
ecclesiae sanctae mariae quae vocatur casaraccula quae peza ab oriente iuxta
viam antiquam. a meridie a medio parietis iuxta terram cum arboribus
olivarum bisantiae filiae leonis. et uxoris bisantii iudicis filii bassalli. eiusque
germanae. Ab occidente a media pariete iuxta terram amabilis filii iaquinti.
A septentrione a medio pariete iuxta terram eiusdem amabilis et quomodo
revolvitur in meridie et extenditur in orientem a medio pariete iuxta
pezam terrae cum arboribus olivarum aecclesiae sancti marci apostoli. et
evangeliste site prope ipsam civitatem tranum. insuper et unam arborem
olivae quae est trofa tripes stantem in parietem curtis petraccae et
maraldi germanorum filiorum maraldi quae curtis est in ipso loco pariano
iuxta viam et iuxta curtem vestram. A presenti itaque die eandem
meam commutationem qualiter prelegitur omnino habeatis. tu qui supra
smaragdae. et predicta bolia. vestrique heredibus cum inferioribus et superioribus.
cum introitibus et exitibus suis et dominemini. et faciatis exinde
quicquid volueritis. omnibusque infra suum ambitum continentibus. Deinde
convenientibus nobis ego qui supra nicolaus presbyter. astante mecum.
eodem bassallo guadiam et me et russonem notarium filium rodostomi clerici
eiusdem civitatis vigiliarum. mediatores dedi vobis predicti dotto et smaragde
quae accepistis me qui supra smaragdus vice tua. et tu qui supra datto vice
predictae boliae. Hac ratione. Ut omni tempore ego et mei heredes.
defendamus tibi supra smaragdus et eiusdem boliae tuisque suisque heredibus
109
eandem meam commutationem. qualiter prelegitur ab omnibus. et ab
omni servitio domnico. Quod nisi ut prelegitur vobis adimpleverimus in
aliquam angustiam vos exinde miserimus obligati pene subiaceamus dare vobis
decem solidos schifatos bonos et quod prelegitur vobis adimpleamus. Et
ego ipse etiam ego qui supra russonus . . . . mediatores tribuimus vobis
licentiam. astante mecum qui supra presbytero. eodem bassallo sine compellere
nos nostrosque heredes pignora per omnia nostra. legem et in legem
per convenientiam internos statutam in quocumque nostrum vel in
nobis ambobus vos tenere volueritis ad defendendam eandem commutationem
ac adimplenda predicta eodemque modo ad nostros heredes donec adimpleantur
vobis presentibus
HOC AUTEM SCRIPTUM SCRIPSI EGO IOHANNES NOTARIUS qui
INTERFUI
+ ego stasius:
+ ego triphilius:
|