Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.153 » Pag 196 - 197

1.153
196
197

196
+ In nomine domini quadragesimo primo anno principatus domni nostri guaimarii principi
et primo anno principatus domni gisulfi eius filii, mense september septima indictione. ideoque
ego talaricus filius ursi declaro, quod per subccessionem a parte ingnelgarde genetricis mee, que
fuit filia ingnelprandi notarii, mihi abere successi rebus eius, inter quos inde abeo una pecia de
terra in locum silia finibus salernitanis; et congruum est mihi ipsos bindere, de qua hob rem
postulabi ipso ursus genitorem meum, ut in ac bindictionem mihi consentiens esse. ideo ab ipso
genitorem meum sum exauditus et mihi largietatem tribuit eadem terra bindendum guidoni
comiti filius vone recordationis domni guaimarii principis, et pro stabilitatem una mecum in ac
cartula suis manibus posui. interea ego superius nominatus talaricus ante presentia petri diaconi
et iudici et ceterorum bonorum homines ibidem astantibus, sicut mihi congruum esse bidetur,
per hanc cartula benumdedit tibi nominato guidoni comiti predicta pecia de terra in eodem loco
silea, que, ut dixi, ab ipsa genetrice mea mihi abere successi; abentes finis, de una parte fine de
filii rodelgrimi, de alia quidem parte fine tuaque guidoni comiti coniuntum est, quod comparatum
abetis da adelchisi filius alboin et da uxore eius, alia quidem parte fine bia pulbica, alia
igitur parte fine flubio pecentino. hec vero clausum, qualiter superius finis posite sunt, medietatem
in integrum trasactibus nomine et a funditus tibi nominato guidoni benumdedimus cum
proprie finis et bice de bia sua et cum omnia imfra se abentibus; reliqua autem medietatem de
ipso clausum reserbo ad potestatem prenominati ursi genitori meo. his peractis, et ego gomeltruda,
que sum uxor istius talarici, quartam partem profiteor me abere sortionem in ipsa medietatem
terra, quod ipse vir meus superius benumdedit pertinentes mihi per ipsum meum morgincaput
emissum mihi ab ipso viro meus alio die nostre copulationis; et congruum est mihi ipsa
quarta mea exinde bindendum, sic exinde fecit notitiam radelchisi clerico genitori meo et rottelferi
et arechisi fratribus meis, ut in ac bindictionem mihi consentiens esse. et ideo ab ipso prenominatus
genitorem et fratribus meis sum exaudita et iuxta legem ab ipso petrus diaconus et
iudicem diligenter sum interrogata vel imquisita, ne forte aliqua biolentia esset patibula ab ipso
biro meus aut a quacumque hominem; in eius presentia manifesta sum, spontanea mea esset
bona bolumtate ipsa quarta mea exinde bindendum, quorum ipse nominatus genitor meus et
predicti fratribus meis mihi consentiens fuerunt, et pro stabilitate una mecum in ac cartula suis
manibus posuerunt: et per notum et absolutionem ipsius iudici et una mecum ipse bir meus et per
197
largietatem ipsius ursi socero meus per hanc cartula benumdedimus tibi nominato guidoni
comiti ipsa quarta mea, quod ego legibus tollere debeo de supradicta terra, quod ipse nominatus
bir meus superius tibi benumdedi cum finis et bice de bia sua. et pro confirmandam et staviliscendam
hanc nostram bindictionem, nuc a presentis recepimus da te nominatus guidonem comitem
emtorem nostrum statutum pretium: ego nominatus talaricus sex auri solidos costantinos, et
ego nominata gomeltruda pro ipsa quarta mea recepit duo auri solidos costantinos; finitoque bero
pretium aput nos ea vero rationem, ut a presenti die et im perpetuis temporibus tu nominatus
guido quam et tuis heredibus predicta nostra bindictionem, ut superius scriptum est, securo
nomine abere et possidere baleatis et faciatis, quod bolueritis. ex qua repromittimus et hobligamus
nos superius binditores et nostris heredibus tibi nominato guidoni comiti quam et ad tuis
heredibus, ut eaque nostra bindictionem nos vobis ab omnis homines inantistare et defensare
promittimus. quit si minime potuerimus aut noluerimus eos vobis defensare, aut si nos ipsi
forsitans per quavis modis remobere aut retornare quesierimus, ante omnia questio nostra tacita
et bacua remaneat, et duplum supradicto pretium vobis componere promittimus; et que aput vos
fuerit remelioratum vel factum hedificium, sub estimationem pretii vobis restituamus, de colludio
autem legibus vobis iuremus per dei misteria. et tali ordine te alderissi notarium scribere rogavimus.
actum salerno.
+ ego ursus notarius testis sum
+ ego qui supra petrus me subscripsi
+ ego autari
+ ego wisenolfus.
Torna all'inizio