Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1205 » Pag 254 - 256

7.1205
254
256

254
MCCV
A. D. 1054
+ In nomine domini tertiodecimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis,
mense iulius, septima indictione. Memoratorium factum a me grimoaldus sacerdos et
filius quondam grimoaldi, eo quod ante subscripti idoneos homines per convenientia ad
tenendum, et regendum, et officiandum tradiderunt mihi desideus et iohannes, qui sunt
germani et comites palatii filii quondam iaquinti, qui fuit comes palatii, pro parte illorum
et pro parte de infantulu nomine alferius filius quondam landoni comitis thium eorum,
et pro parte landoni filii quondam desidei comitis, inclita ecclesia illorum pertinentem
bocabolum sancte dei genitricis semperque virginis marie et sancti nicolai, que sita
est propinquo flubio siler in rebus illorum, ubi mercatellu dicitur. Ideo inclita ipsa ecclesia
cum porticu, et casa et redita, que ibi sunt, et cum omnia causa pertinente ipsius
255
ecclesie, et cum animalia sua, et cum paraturia, et codices mihi qui supra grimoaldi sacerdoti
tradiderunt, sicut dictum est, et est ipsa causa ipsius ecclesie nominatibu; idest
liver comite anni circulu et manuale unum, orationale unum, antifanarium de nocte et
alium de die, homelia maiore una et alia minore, gestarium de circulum annum quod
est in duo bolumina, psalteria duo, unum monachile cum cantu et in mora, calice et
patena de argentum et alia de stagnum cum patena, turibulum de argentum, curtine due,
planete tres, una de castanea et alia de linu, et alia de furgola, horale unum de seta
cum lecte et alium orale de linu tres cum lecte; pannilli afrecazzani serici quadtuor et
gifati dui, cum lecte manule dui de siricu, et una sendone cum serico et aurum, et alia
sindone de linum undecim, altare andantele unum, squilla una, mappe tres, bacce maiori
nobem, et betelli de oc anno nobem, et genci maiori quadtuor, et unum gencu, et
una genca de duobus anni, bobi domiti maiori duo cum paraturia sua; iumente maiori
nobem et una domita, pullitru unum de duobus anni. Hec autem supradicta ecclesia cum
tota ipsa causa mobilia et ipse animalie et omnibus pertinentiis ipsius ecclesie, et cum
rebus stabile pertinente suprascripte ecclesie, mihi suprascripti grimoaldi sacerdoti tradiderunt
ipsi germani, sicut diximus, ad tenendum et gubernandum, et fobee, et omnis nostre
utilitatis ibi faciamus iusta ratione ego et hominibus meis diebus vite mee, et liceat
me ordinare ipsa rebus, et mittamus ibidem homines ad abitandum et laborandum, qualiter
boluerimus, ut iustum fuerit, et annualiter apto tempore faciant laborare et operare
ipsa rebus sicut meruerit, et omni tempore habeamus in ipsa ecclesia mecum unum presbiterum
ad officiandum, et die noctuque officiemus et officiare faciamus in ipsa ecclesia,
sicut meruerit ecclesia foris civitatem; et omnis offerta, et botatione, et sepultura, et pesa
que in ipsa ecclesia intraberint, totum illud nobis abeamus, faciendum quod boluero.
Tantum, si animalia viva vel talem causam intraverit in ipsa ecclesia, que ad ornamentum
meruerit de ipsius ecclesie, faciamus illud salbum cum ipsum alium mobile ad opus
ipsius ecclesie. Tantum per omnis annum pro censum de ipsa ecclesia portemus, vel dirigamus
ipsorum germani ad domus illorum in nativitas domini, et in resurrectio domini
ana tribus paria de oblate, et ana tres cerea de gubiti, et omnis victum et vinum de
ipsa rebus predicte ecclesie habere potuerimus, et poma totum illud nobis abeamus dum
vivus fuero, de animalibus qui aput nos fuerit nate, tollamus inde ad nostram proprietatem
inclitam tertiam partem, relique due partes gubernemus ad opus suprascripte ecclesie;
bobi pro laborandum, quando necessum fuerit, tollamus de commune de ipsa animalia,
et caballum pro caballicandum pastori, qui curam abunt de ipsa animalia de commune
salbemus et vestamus et calciemus: Casum de ipse bacce abeamus nos faciendum quod
256
boluero, et quando necessum fuerit coperire ipsa ecclesia, et ipsum porticum, et ipsa casa,
nos faciamus coperire illud, sicut meruerit. A die obitus meum assignemus ad illis
vel ad eorum heredibus inclita ipsa ecclesia coperta et clusa cum ipsa casa, sicut meruerit,
et cum ipsum porticum, et cum tota supradicta causa stabile et mobile ipsius ecclesie
salbum et operatum, quale meruerit. Ego qui supra grimoaldus sacerdoti et hominibus
meis licentiam habeamus inde escotere causa nostra propria, que ibi abuerimus de
animalibus, qui aput me nati fuerint, tollamus et habeamus nobis inclitam tertiam partem
de pullitri et de genci masculi, faciendum inde quod boluerimus, femine vero gubernemus
ad opus suprascripte ecclesie. Unde in eo tinore per convenientia guadiam mihi
dederunt ipsi germani desideus et iohannes pro parte illorum, et pro parte de ipsi consortis
sui, et fideiussorem mihi posuerunt leo filius quondam maghenolfi, pro sua et illorum
parte; et per ipsam guadiam obligaberunt se ipsi germani et illorum heredes defensandum
mihi inclita ipsa traditione cum bice de vie sue, da omnis homines in suprascripto
tinorre. Et si taliter illud nobis non defensaverint, et aliquit inde contradixerint,
per ipsa guadia obligaberunt seipsi germani et illorum heredes componere mihi et cui
hoc scriptum in manum paruerit, quinquaginta auri solidos constantinianos, et, sicut superius
legitur, adimplere. Quod scripsi ego iohannes notarius.
+ Ego iohannes clericus et notarius.
+ Ego iohannes notarius me subscripsi.
Torna all'inizio