Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 08 » 8.1320 » Pag 159 - 161

8.1320
159
161

159
+ In nomine domini vicesimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis, mense
iunio, quartadecima indictione. Ante me petrum iudicem radoaldus, filius quondam romoaldi, et
letitia uxor eius filia quondam petri clerici et iohannes filius eorum coniuncti sunt cum mansone
genero eorum et cognato et filio quondam iohannis, qui dictus est sfagilla. dum ibidem
adessent vivus et petrus germani filii quondam nikolay, qui dictus est rubro, et ipsi germani
ostenderunt unum scriptum quod iussi legere ita continentibus. In nomine domini vicesimo
primo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis, mense iunio, quartadecima indictione.
Ante me petrum iudicem radoaldus filius quondam romoaldi, et letitia uxor eius filia
quondam petri clerici, et iohannes filius eorum coniuncti sunt cum vivo et petro germani filii
quondam nikolay qui dictus est rubro, et per convenientia ipsi radoaldus et letitia, et iohannes
guadiam ipsis germanis dederunt et fideiussorem ei posuerunt mansonem generum ipsorum
radoaldi et letitie et cognatum ipsius iohannis ac filius quondam iohannis, qui cognominatus
fuit sfagilla; et per ipsam guadiam obligaverunt se ipsi vir et uxor et iamdictus filius eorum
et illorum heredes, ut in nativitate domini nostri ihesu christi, hoc anno prius veniente dent
ipsis petro et vivo et illorum heredibus, vel cui hoc scriptum in manu paruerit, centum viginti
nobem solidos, habentes per unumquemque solidos auri tareni quattuor bonos ex moneta que
illis diebus in hac civitate publice formantur, ad faciendum ex eis quod voluerint. Quum
dixerant ipsi radoaldus et letitia et iohannes, ut preterito tempore ipsos solidos eidem petro et
vivo dare debuissent, et si in antea ipsos solidos cum eorum voluntate tenuerint, tunc quando
ipsi petrus et vivus et eorum heredes ipsos solidos eis quesierint, tunc ipsis radoaldus et letitia
et iohannes, et eorum heredes retdant illos eis bonos cum usuris quomodo per annum venit
de quinque solidos sex per rationem secundum quantum tempus illos tenuerint super ipsum
constitutum: et si ipsi vir et uxor et iamdictus filius eorum, et eorum heredes ipsos solidos, sicut
suprascriptum est, ipsis petro et vivo et eorum heredibus, et cui hoc scriptum in manu paruerit,
sicut suprascriptum est, non dederint, dent eis illos, sicut supra legitur, ipse manso et
eius heredes quando illos eis ab ipso constituto in antea que fierint, quia taliter inter eis convenit;
et si, sicut superius scriptum est, ipsis devitor et fideiussor, et illorum heredibus, ipsis
germanis et eorum heredibus, vel cui hoc scriptum in manu paruerit non adimpleverint, et suprascripta
vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam
160
obligaverunt se et eorum heredes componere ipsis germanis et eorum heredibus, vel cui hoc
scriptum in manu paruerit, centum auri solidos constantinos, et sicut superius scriptum est
adimplere; et per convenientiam ipse fideiussor obligavit ipsis germanis et eorum heredibus,
vel cui hoc scriptum in manu paruerit ad pignerandum omnes res suas et heredum eorum
et inlegitimi. similiter obligaverunt ipsis devitor ad ipsum fideiussor, et ad eius heredes.
suprascripta fecit ipsa letitia cum voluntate suprascripti viri et mundoalt sui et uniter
cum illo, et ipse iohannes filius eorum suprascripta fecit per absolutionem ipsius radoaldi genitoris
sui; et taliter tibi iohanne notario scribere precepi. ego qui supra petrus iudex. Ut
autem ipsum scriptum ostensum ac lectum fuit, ipsi vir et uxor radoaldus et letitia et iohannes
filius eorum nominative obligaverunt ipsi mansoni genero et cognato eorum filius quondam
suprascripti iohannis integra terra cum arbusto et castaneto et quercubus, uno teniente quam
eis habere pertinet foris hanc a deo conserbatam salernitanam civitatem in loco vaneara, quam
dixerunt esse per fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas: A parte septemtrionis finis
medio vallone et iuxta eum mensurati passos centum triginta octo: A parte occidentis et passi
sexaginta quattuor: A parte meridie finis medium vallone e intra eam prope ipsum vallonem
rectum mensuratum passi centum sexaginta duo: A parte orientis finis media sepes et medio
limes, et mensurati intra ipsam terram iuxta ipsam sepem passi sexaginta octo; ea ratione ut
si ipsi radoaldus et letitia et iohannes et eorum heredes suprascriptos centum viginti nobem
solidos, quos per ipsum scriptum ipsis germanis et eorum heredibus, vel cui ipsum scriptum
in manu paruerit, dare debunt, sicut ipsum scriptum continet, dare noluerint, ab ipso constituto
in antea quod continet ipsum scriptum quando eis quesiti fuerint, tunc presentaliter ipse manso
et suos heredes dent ipsis germanis et eorum heredibus, aut cui ipsum scriptum in manu
paruerit, ipsos centum viginti nobem solidos quorum quisque abeat auri tarenos bonos, sicut
ipsum scriptum continet, quattuor cum usuris quod in eis pretio, sicut ipsum scriptum continet,
accreverint. et statim integra suprascripta terra cum arbusto et castaneto et quercubus per suprascriptas
fines et mensuras et omnes alie res staviles, quas eis et foras ipsas mensuras in
suprascripto loco et per fines et vocavula et pertinentes ipsius loci habere pertinuit cum omnibus
que intra illud sunt, omnibusque suis pertinentiis et cum vice de viis suis et cum moniminibus ex
eo continentibus, perbeniant ad potestatem ipsius mansonis et heredum eius; et liceat illum et
eius heredes de eo facere quod voluerint. et iam ipsos solidos cum usuris quod in eis accreverint
per rationem, sicut ipsum scriptum continet, ipsi radoaldo et letitia, et iohanni, et eorum
heredibus non querant. et per convenientiam ipsi radoaldus et letitia, et iohannes guadiam
ipsi mansoni dederunt, et fideiussorem ei posuerunt seipsos: et per ipsam guadiam obligaverunt
161
se et suos heredes semper defendere ipsi mansoni et eius heredibus ab omnibus muniminibus
integrum illud quod ei, ut suprascriptum est, obligaverunt in suprascripta ratione. et
tribuerunt ei licentiam, ut quando ille et suos heredes voluerint, potestatem habeant integrum
illud, qualiter prelegitur, per se defendere, qualiter voluerint, cum omnibus monuminibus et rationibus,
quas de eo ostenderint. et si, sicut superius scriptum est, ipsi radoaldus et letitia, et
iohannes, et eorum heredes ipsi mansoni et eius heredibus non adimpleverint, et suprascripta
vel ex eis quicquam removere, aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam obligaverunt
se et suos heredes componere ipsi mansoni et eius heredibus centum auri solidos constantinos;
et, sicut scriptum est, adimplere. suprascripta fecit ipsa letitia cum voluntate suprascripti
viri et mundoalt sui, et una cum eo: et ipse iohannes hec suprascripta fecit per licentiam
suprascripti genitoris sui, et una cum illo. quod autem superius inter virgulos scriptum est:
in uno loco legitur, in antea; in altero habere pertinuit; suprascripto disturbato legitur, integrum
illud. et taliter tibi iohanne notario scribere precepi.
+ Ego qui supra petrus iudex.
In calce huius chartae legitur: Mense aprili, indictione tertia: ante me iohannem iudicem
iaquintus filius iaquinti presbiteri reddidit petro et vivo rubri supra nominati pro parte rolegrimi
uxori sue, et pro parte sikelgrimi, et alferada eius gemme et romoald:pro omnibus ipsis
solidos centum triginta sex solidos ex moneta amalfitana.
Torna all'inizio