119
+ IN NOMINE domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi. Anno ab
incarnatione domini nostri ihesu christi annos millesimo octoagesimo septimo:
Ego aldoyno franco comes de abelle. et uni ex militibus abersano per actoritate
et absolutione domini mei. domni Iordani gloriosi princeps: A presenti
die et promtissima volumtate. pro dei omnipotentis amore et pro mercedis
et redemptionis et salvationis anime nostre et de alberada dilecta uxore
mea. ut ic et in futuro seculo requie de peccatis nostris inbenire baleamus
et propter quod nos comes dabimus vobis in sancta vestra oratione. Offerimus
et tradidimus seu redidibimus vobis dominus Iacobus venerabilis Igumenus
monasterii beatissimi sebastiani de civitate neapolis. vobis autem et at
cunta vestra congregatione monachorum ipsius vestri monasterii. et per vos
in ipso sancto et venerabili vestro monasterio propter quod vos nomini
meo et de suprascripta uxori mea scripsistiti in sacros dipticos ipsius vestri
monasterii. Idest integra pegia de terra vestra suprascripti vestri monasterii
pertinentes quod est olibetum positum vero in pertinentia da iamdicta
abelle. propinquo . . . . . lesi et sancti natihnariih et sancte marine. Una
cum olibetis suis quante ibide sunt fuerint in sempiternum et cum biis
et anditas et introytas suas et omnibus sibi pertinentibus: qui est coniuntum
ipsu olibetum vestrum. iusta olibetum monasterii sancti angeli de robeliana:
et ab anc die et deinceps a nobis vobis sit offertum et traditum
seu reditum ad abendum et posidendum illut ibidem usque in sempiternum.
et pro nostra demandatione. videlicet lando serrace visconte nostrum. et
aliis suis contis qui post ipso lando visconti fuerint omni tempore per omni
annuo dare et atducere debeas ipsi ominibus qui tenuerit ipsum olibetum
vestrum medietatem de illum oleum quantum per omni annuo dominus
deus dederit in ipsum olibetum factum paratum asque omni ammaricatione
et sine omni data occansione et alia medietate de ipsum oleum fiat de ipsi
portionarii: et ipsa medietate vestra de ipsum oleum per omni annuo vobis
vestrisque posteris. illut atucere debeas ipsi partionariis et illorum heredibus
intus ipso vestro monasterio asque omni ammaricatione eo quod per
betere consuetudine fuit et si qualibet ammaricatione feceris ipsi partionariis
120
et noluerit atducere ipsi oleum: et per exinde ic beneritis sibe vos
vel posteris vestris. aut omnibus vestris per ipsum oleum. tunc ipsi portionariis
vobis et at caballos vestros manducare. et bibere dare debas quomodo
meruerit etiam et vos nutrire debeas dum ibidem manseritis ut iustum
fuerit et ipsi bisconti nostri sine omni ammaricatione vobis illut atducere
facias asque omni data occansione: et quandoque vobis vestrisque
posteris placueris licentiam. abeatis ibidem ordinare omines per illut stringendum
quale bobis placueris asque omni contrarietate nostra et nostris
posteris. et omni tempore nos et posteris nostris et heredibus nostris vobis
vestrisque posteris et in ipso vestro monasterio illut defendere debeamus
ab omnes omines omnique personas. Iterum et pro dei amore da presentis
vobis redidimus omnia que vos et posteris vestris inbenire potueritis. in
pertinentiis de abelle nostro comitatu que pertineat de ipso vestro monasterio
ad abendum et frugiandum et possidendum ipso vestro monasterio
usque in sempiternum. et numquam nos vel heredibus seu posteris nostris.
vobis posterisque vestris vel ad ipso vestro monasterio qualiscumque molestia
vel contrarietate facere per nullum modum de omnibus suprascriptis
que superius diximus in perpetuum. Et si quis ex nos vel nostris eredibus
vel posteris nostris. sibe biscontis aut castaldei nostris vel ipsi partionaris.
aut illorum heredibus vel qualiscumque ominibus nostris sub anathematis
vinculis sit obligatus parteque abeas cum iuda traditor domini et salbatori
nostri Ihesu Christi et cum omnibus ereticis et scismaticis tenebrosam parte
possideant ille que ista firmissima chartula ebacuare vel aliquod minurare
volueris imperpetuum. et tu ipse qui illut facere volueris componat in ipso
vestro monasterio auri solidos sexaginta bitianteos. et iterum ista oblatione
imperpetuum firma permaneat in sempirternum +
+ Ego aldoyno subscripsi +
+ Ego ranaldus presbyter subscripsi +
+ Ego lando bisconte scripsi +
|