|
57
+ In nomine domini tricesimo sexto anno principatus domni nostri gisolfi glorioso princeps,
mense september duodecima inditione. hideo que ego boso, qui littusum vocatur filius
quondam framperti, dum a grabissima infirmitate sum deprehensus, unde nisi si dibina misericordia
mihi non hocviaberit, cizius ab ac luce uius seculi puto vitam finire; set tamen
plenam profiteor me habere mentem et recte loquere valuit, cogitabit enim que dei sunt iudicia
et humano hordo decurrit, ne subito preoccupet me mors, et rebus et causam meam
iniudicatam relinquam. primitus quidem iudico adque statuo, ut si iaquinta uxore mea casta
lectum meum custodierit et non nupserit, habeas unaque cum filiis nostris ad suam potestatem
laborandi et frugiandi nomine, et regendi et gubernandi casis et omnis mea rebus stabile
58
et mobile uniter adque communiter ipsa cum flliis nostris permanendi et abitandi, et regendi
et gubernandi, dum ipsis filiis nostri pervenerint ad legitimam etatem; et a quo ipsi filii
nostris pervenerint ad legitimam etatem et non comvenerit se uniter permanendi ad uno convibio,
ipsa nominata iaquinta uxor mea habeas et deteneas ad suam potestatem vibendi nomine
super suum morgincap media omnis rebus mea stabile et mobile et casis meis, scepto quantum
modo ego in aliis partibus iudico, nam illo aliut totum habeas medietatem vibendi nomine, dum
lectum meum custodierit et non nupserit; si autem ipsa iaquinta uxore mea nupserit aut mortua
fuerit, ipso vibendum rebertas ad potestatem de meis heredibus. hiterum iudico, ut filie nostre
infantule nomine malsenda et letitia pervenerint ad legitimam etatem, habeas ipsa uxore
mea ad suam potestatem inclita sortionem meam de terra cum arbustis que dicitur ad campu da
alberone, et frugium exinde tollere et de ipso frugium parare serra ad ipse filie nostre, qualiter
potuerit; et ubi ipse filie nostre pervenerint ad legitimam etatem et ad maritum ambulaberit,
deant earum ipsi filii nostri mascolini, qui illis diebus fuerint, per unam quoque de ipsa fine ana
quattuor solidos de tari voni, ut inter ambe compliant hocto solidi de tari ana quattuor tari voni
per solidum. et si forsitans ipsi filii nostri ipsi solidi ipsarum filie nostre dare noluerit, habeant
ipse filie nostre trasactibum ipsa rebus mea de predicto locum campu, qui dicitur alberona, et illarum
heredes faciendum exinde omnia quod voluerit, absque cuiuscumque contrarietatem vel requisitione,
et ipsis filiis et heredes meas omni tempore illut earum vel ad ilarum heredes defenset
da omnis homines omnique partibus: si forsitans unam ex ipsa filie nostre antequam ad
maritum ambulaberit, mortua fuerit, tunc eius sortione illius que fuerit defuncta, rebertas ad
potestatem de ipsis filiis et heredibus meis. simulque et iudico, ut si de hanc infirmitate
fuerit defunctus, venumdetur medietatem meam de una ienca, quod commune habeo cum
leone cognato meus, et sella mea cum frenu et paraturia sua et una spata, et pretium, quod
exinde tulerit, distribuat pro anima mea, et unum de una butte plena badat pro anima mea,
et iohannes genero nostrum unaque cum gaita filia nostra uxore eius hamodo habeas firmiter
illis et illorum heredes medium ortum meum, quod habeo iusta ipso castello infra hec
finis: de due partis fine bia pulbica, et de una parte fine de heredes ragi clerici, et de alia
parte fine nostra, sicut pariete discernit, et exiente in ipsa bia infra hec finis, de quantum
per successione mihi ibidem habere pertinuit et per meam parationem, de totum habeas ipse
iohannes et ipsa uxore eius et illorum heredes medietatem, simulque et habeas unum aplittu
de terra nostra, quod cum germanis et sortifices meos habeo coniunctum ad ipso muro de ipso
castello. ideo qualem sortionem ibi habere visus sum, habeas inde ipse iohannes cum ipsa uxore
59
sua et illorum heredes omni tempore firmiter inclitum unum applittum cum inclita ipsa medietate
de predictum ortum omni tempore defensatos per ipsis filiis et herede mea cum vice de
biis suis da omnis homines omnique partibus; simulque et iudico ipsius iohanni corcebaldum
meum de bambace et unum camiso, et una camisa, et unum pario de brache et
calze et subtulari. hec omnia suprascripta iudicabit ipsius iohanni et predicte uxori sue omni tempore
firmiter habendum, dominandum, possidendum, omnia et in omnibus exinde faciendum,
quod illorum placuerit absque cuiuscumque contrarietate vel requisitione semper defensatos
per filiis et heredibus meis. seu et iudico, ut sortionem mea de terra cum arbustis vitatis, ubi
dicitur ad ipsa fosaria, habeas ad frugiandum nomine cicerus, qui fuit libertum ipsius genitori
mei, diebus vite sue pro meis salutis anime frugiandi et laborandi, et de ipso frugium
faciendum, quod voluerit absque omni contrarietate vel requisitione de filiis et heredibus
mei vel cuiqua hominibus ab eorum partibus. ideo hec omnia in eo hordine firmiter disposuit
et iudicabi adque preordinare prebidit, ut si mihi mors hebenerit, omni tempore firmiter
permanere post meam defunctione. de qua obligo filiis et meis heredibus, ut si quis de hec
omnia, quod superius iudicabit adque hordinare prebidit, aliquit contradixerit et remobere
quesierit et talia non adimpleberit, qualiter superius legitur, ad compositione siant obligatos
filiis et heredibus meis componere homini illi, cui scriptum iste in manu paruerit, quinquaginta
solidos costantinos vonos, et omnia, quomodo superius iudicabit et hordinabit, omni
tempore firmiter permanead, et per imbitis filiis et heredes meos debead adimplere, sicut superius
legitur. et tali hordine te grimoaldus notarius scribere rogabi actum nuceria, quia et
interfuistis.
+ ego guiso presbiter et abbas.
| |